Timora Orientalis
Timora Orientalis[1][2] est civitas sui iuris Asiatica. Ex Orientali Insulae Timoriae dimidia fere parte constat, e qua re nomen capit, et etiam insulis Atauri et Jacique, territorioque Oecussiambeni, occidentali in parte insulae Timorae sito et Timora Occidentali, quae sub dicione Indonesica est, cincto.
Territoria finitima: Indonesia, Australia
Locus: 8°58′0″S 125°45′0″E
Caput: Dilium
Gestio
Princeps: Iosephus Ramos-Horta
Praefectus: Xanana Gusmão
Consilium: National Parliament
Situs interretialis
Populus
Sermo publicus: lingua Lusitana, Tetum
Zona horaria: UTC+09:00, Asia/Dili
Moneta: dollarium Civitatum Foederatarum, East Timor centavo coins
Commemoratio
Tabula aut despectus
In principio colonia Lusitana, Timora Orientalis Indonesiae anno 1975 adiuncta est, cum copiae Indonesiae in eam invaserunt. Anno 1999 ab Indonesia secessit, et anno 2002 sui iuris plene facta est.
Historia
recensereTimora principio saeculi sexto decimo a Lusitanis et a Batavis in coloniam redacta est. Post longam pugnam, Batavia Lusitaniaque inter se insulam partitae sunt: orientalis sub Lusitanorum dicione mansit, occidentalis autem pars sub dicione Batavorum.
Insula Timora a Iaponensibus inter secundum bellum mundanum capta est, et, conflictu perfecto, Timora Orientalis sub imperio novae Indonesiae relicta est, sed ex decreto Lusitana mansit. Die 28 Novembris 1975, rebus in Lusitania mutatis Eversione Dianthorum, Timora Orientalis propriam libertatem declaravit. Novem diebus postea, exercitus Indonesicus denuo Timoram Orientalem in dicionem suam redegit; annis insequentibus milites Indonesiae et "manus mortis" contra libertatem pugnantes stragem civium fecerunt. Plebiscitum tandem, bellatorum quidem opera, sed etiam virorum diplomaticorum ut Moysis da Costa Amaral et Iosephi Ramos-Horta, indictum est, quod denuo libertatem Timorae Occidentalis 30 Augusti 1999 sanxit; Timora Orientalis omnibus effectibus libera haud ante 20 Maii 2002 facta est. Eodem anno electus est civitatis praeses Xanana Gusmão, clandestini motus ad libertatem adipiscendam, nomine FRETILIN, ductor. Nationalis exercitus constitutus est, a quo plerique clandestini bellatores exclusi sunt dum vigiles publici qui Indonesiae servierant cooptati sunt. Nihilominus Martio anni 2006 armatarum virium pars contra primum ministrum Mari Alkatiri, qui coacte eos dimiserat, rebellavit. Rebelles milites contra Gusmão seditionem fecerunt, qui, munus primi ministri supprimens, exercitus imperium inivit. Civitas Timoriensis in bellum civile se praecipitavit. Decursu eiusdem anni, duo milia Australianorum militum et fere 500 Malaesienses, una cum aliquibus Neo-Zelandicis et Lusitanis copiis, distributi sunt in civitate tota ut cruciatorum incolarum damna repararent.
Subdivisiones
recensereTimora Orientalis divisa est in tredecim districtus administrativos:
- Aileum (Lusitane Aileu)
- Ainarum (Lusitane Ainaro)
- Baucaum (Lusitane Baucau)
- Bobonarum (Lusitane Bobonaro)
- Cova-Lima (Lusitane Cova-Lima)
- Dilium (Lusitane Díli)
- Ermera (Lusitane Ermera)
- Lautenum (Lusitane Lautém)
- Liquicia (Lusitane Liquiçá)
- Manatutum (Lusitane Manatuto)
- Manufahium (Lusitane Manufahium)
- Oecussiambenum (Lusitane Oecussi-Ambeno)
- Viquequum (Lusitane Viqueque)
Politica
recensereRei Publicae Timorae Orientalis dux Civitatis est praeses Rei Publicae, qui per suffragium universale eligitur ad quinquennale mandatum et cuius munus valde symbolicum est, quamquam is aliquibus rogationibus intercedere possit. Post comitia legisfera, praeses primum ministrum, praesertim coalitionis maioritariarum partium ducem, nominat. Dux regiminis cum sit, primus minister consilio ministrorum praeest.
Parlamentum Timorae Orientalis (Parlamento Nacional) est unicamerale, cuius membra ad quinquennium suffragio universali eliguntur. Parlamentariorum numerus variare inter 52 et 65 potest, quamquam, exceptione facta, anno 2005 duodenonaginta eorum numerabantur, namque de primo corpore legislativo electo agebatur.
Constitutio Timorae Orientalis secundum Lusitanae archetypum constructa est. Propter recentem libertatem, civitas administrationem et gubernationis instituta adhuc disponit.
Praesens praeses est Taur Matan Ruak.
Legislativa comitia habita sunt 30 Iunii 2007, quibus quattuordecim partes aut coalitiones adfuerunt. Novum Parlamentum (65 membrorum) ex viginti uno parlamentariis FRETILIN, ex undeviginti Conventus Nationalis pro Reconstructione Timorae (CNRT), ex undecim coalitionis Actionis Socialis Democraticae Timoriensis (ASDT) et Partium Socialium Democraticarum (PSD), ex octo Partium Democraticarum (PD), ex tribus Partium Unitatis Nationalis (PUN), ex duobus coalitionis Kota/Partium Populi Timorae (PPT), et ex duobus UNDERTIM constat. Pactio in effectu adhuc est ut nova gubernatio constituatur.
Geographia
recensereTimora Orientalis maximam partem super dimidium sita est insulae Timorae (cuius etymon a voce Malaia timur, Orientem significante, aliqui derivant, sed hoc nondum demonstratum est), quae est, in Indonesiensi archipelago, parvarum insularum Sondae maxima insula. Tota insula 30 777 chiliometrorum quadratorum ampla est, ex quibus 15 000 chiliometrorum quadratorum Timora Orientali occupantur.
Freta Ombajanum et Vetarianum insulae septemtrionem a Sondae archipelago separant. A meridie Mare Timorense Timoram ab Australia separat. Ab occidente Indonesiensis provincia Nusa Tenggara Orientalis obiacet.
Regio maxime montuosa est. Maximum Timorae Orientalis culmen est mons Tatamailau (2963 metra altus).
Regionis clima tropicum est, generatim calidum umidumque, cum commutatione sicca et commutatione pluviosa.
Dilium (Lusitane Díli) civitatis caput est, et etiam maxima urbs, praecipuo omnium civitatis portuum praedita. Secunda civitatis urbs Baucaum (Lusitane Baucau) est, in insulae parte Orientali sita. Dilium Timorae Orientalis unicum internationalem aeroportum possidet.
Oeconomia
recensereTimora Orientalis una ex pauperrimis orbis terrarum civitatibus est cum quoad productum domesticum grossum simplicem (circa 400 millionum dollariorum anno 2003) tum quod spectat ad productum domesticum grossum pro capite (500$). Oeconomia eius adhuc in statum pristino similem restituitur post destructiones occupationis et praesertim libertatis acquisitae temporis: 70 fere centesimae infrastructurae civitatis ab Indonesiensibus copiis ac militiis consociatis, ante quam proficiscerentur anno 1999, dirutae sunt.
Fere 70 centesimae laboris in agricultura densantur, 43 centesimas nationalium opum producente. Industria debiliter crescit (textilium, cafaei transformationis) et 5 centesimas operariorum, 17 centesimas productus domestici grossi creando, adhibet. Reliqua opera ad industriam diaconiarum, praecipue circa caput congregatarum, pertinent. Fere 50 centesimae incolarum in vacuitate laboris (incluso sublabore) anno 2002 versabantur, dum 42 centesimae Timoriensium sub limine paupertatis vivunt. Magnae spes in maritima petroleariorum depositorum usurpatione ponuntur, quorum licentiae 40 fere miliones dollariorum singulis annis iam praebent. Conflictus manet cum Australia de maritimis limitibus (Hiatus Timorae) et maris Timorae depositorum usurpatione.
Demographia
recensereLinguae
recensereLinguae Timorae Orientalis ad duas dissimiles familias pertinent:
- subcirculus nominatus "medius" circuli "medio-orientalis" rami Malaico-Polynesici linguarum Austronesicarum,
- familia nominata "linguae Trans-Novae Guineae" ad linguas Papuanas pertinens.
Timorae Orientalis lingua franca et lingua publica lingua Tetumica est, lingua Austronesica permultis Lusitanis vocibus ac structuris grammaticis ditata. Linguae Tetumica et Lusitana linguarum publicarum statum habent. Sermones Anglicus Indonesiusque autem constitutionali statu "linguarum operatoriarum" gaudent.
Timorae Orientalis constitutio etiam alias linguas rite agnoscit, ex quibus notabilissimae sunt:
- lingua Galolica, lingua Habuica, lingua Kemakica, lingua Mambaica, ad eundem "medium" circulum atque Tetumica pertinentes.
- lingua Fatalukuica, lingua Bunakica, lingua Makasaica, ad familiam nominatam "Trans-Novae Guineae" linguarum Papuanarum pertinentes et in oriente adhibitae.
Cultura
recensereTimorae Orientalis dies festi principalia Catholica Romana festa et principales pugnae pro libertate eventus colligunt.
Dies | Nomen Latinum | Nomen Lusitanum | Adnotatio |
---|---|---|---|
Kalendae Ianuariae | Primus dies anni | Ano Novo | |
mobilis | Dies Cenae Domini | ||
mobilis | Dies Passionis Domini | Sexta-Feira Santa | |
mobilis | Pascha | Páscoa | |
Kalendae Maiae | Festum Laboris | ||
20º Maii | Festum Libertatis | Independência | Acquisita 20º Maii anni 2002 |
mobilis | Corpus Christi | ||
15º Augusti | Assumptio Beatae Mariae Virginis | Assunção | |
30º Augusti | Dies Constitutionis | Consulta | |
20º Septembris | Festum Liberationis | Libertação | |
Kalendae Novembres | Sollemnitas Omnium Sanctorum | Todos-os-Santos | |
12º Novembris | Festum Sanctae Crucis | Santa Cruz | Commemoratur strages coemeterii Sanctae Crucis, 12º Novembris anni 1991 |
8º Decembris | Immaculata Conceptio Beatae Mariae Virginis | Imaculada Conceição | |
25º Decembris | Christi Natalis | Natal |
Societates
recensereNotae
recensere- ↑ "Timora": De nomine insulae Latino vide Timoram
- ↑ "Timoria Orientalis": Epistola apostolica. Lusitane Timor-Leste; Tetumice Timór Loros'ae; Indonesice Timor Timur
Bibliographia
recensere- Kate Lyons, "Video shows tender goodbye between dying former Indonesian president and Timor-Leste leader" in The Guardian (13 Septembris 2019)
- Alison Rourke, "East Timor: Indonesia's invasion and the long road to independence" in The Guardian (29 Augusti 2019)
Civitates |
Atropatene · Afgania · Arabia Saudiana · Armenia · Baharina · Bangladesa · Birmania · Bruneium · Butania · Cambosia · Chirgisia · Corea meridiana · Corea septentrionalis · Cuvaitum · Cyprus · Emiratus Arabici Coniuncti · Georgia · Iaponia · Iemenia · India · Indonesia · Iordania · Iracum · Irania · Israël · Kazachstania · Laotia · Libanus · Malaesia · insulae Maldivae · Mongolia · Nepalia · Omania · Pakistania · Philippinae · Quataria · Russia · Sinae · Singapura · Syria · Tadzikistania · Taprobane · Thailandia · Timora Orientalis · Turcia · Turcomannia · Uzbecia · Vietnamia |
---|---|
Civitates statu dubio |
Abascia · Carabachia Superior · Cyprus septentrionalis · Ossetia Meridionalis · Taivania |
Territoria obnoxia et statu dubio |
Acroterium et Decelea · Casmiria · Territoria Palaestinensia |
Xanana Gusmão 2002 • Iosephus Ramos-Horta 2007 • Taur Matan Ruak 2012 • Franciscus Guterres 2017 • Iosephus Ramos-Horta 2022 Capsae cognatae: Primi ministri Timorae Orientalis | |
Mari Alkatiri 2001 • Iosephus Ramos-Horta 2006 • Stanislaus da Silva 2007 • Xanana Gusmão 2007 • Rui Maria de Araújo 2015 • Mari Alkatiri 2017 • Taur Matan Ruak 2018 • Xanana Gusmão 2023 Capsae cognatae: Praesides Timorae Orientalis • Ministri rerum externarum Timorae Orientalis | |
Iosephus Ramos-Horta 2000 • Iosephus Ludovicus Guterres 2006 • Adaljiza Magno 2007 • Zacharias da Costa 2007 • Iosephus Ludovicus Guterres 2012 • Ferdinandus Coelho 2015 • Aurelius Guterres 2017 • Dionysius Babo Soares 2018 • Adaljíza Magno 2020 • Benedictus Freitas 2023 Capsae cognatae: Primi ministri Timorae Orientalis | |