Aperire sectionem principem
Albrecht Dürer 003.jpg

Kalendis Novembribus Catholici Catholicaeque celebrant sollemnitatem Omnium Sanctorum. Illo die honorantur omnes homines sancti qui vitam christianam percurrerunt et quos fideles Ecclesiae Catholicae nunc caelo gaudere credunt. Non tantum honorantur qui ab Ecclesia sunt proclamati sancti, sed etiam multitudo adhuc ignotorum, vel non canonizatorum. Die sequenti, Commemoratio Omnium Fidelium Defunctorum celebratur, quo die ecclesia orat pro iis quos vitam sanctam vixisse sed cum peccato veniali vita exisse et ut caelum intrent nunc purgari putat.

In Ecclesiis Orthodoxis dominica post Pentecosten, quae in ecclesiis occidentalibus Dominica Trinitatis vocatur, festum omnium sanctorum habetur.

Nexus interni

  Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!