Commemoratio Omnium Fidelium Defunctorum
Die 2 Novembris, ecclesiae Catholica Romana et Anglica celebrant Commemorationem Omnium Fidelium Defunctorum, qua omnes qui Christo adhererunt et ex hoc saeculo transierunt sed nondum caelum intraverunt commemorantur et supplicationes pro eis faciuntur. Sequitur Sollemnitatem Omnium Sanctorum, qua omnes Christiani qui iam caelos sunt ingressi laudantur. Commemoratio fidelium defunctorum locum dat desiderio humano defunctos plangere, atque opus est pia qua sacrificii et bona opera viventium ad mortuos iuvandos praestolantur. In Ecclesia Catholica Romana, coincidit cum doctrina purgatorii, quae dicit mortuos cum effectibus peccatorum esse purificandos antequam coelum possint puros intrare. Celebratur iuxta consuetudines varietatum populorum, Mexico ut Dies Mortuorum, magnopere. Saepe Christiani coemeterios visitant, missas adsistant pro defunctis, et aliis modis recordantur et orant pro defunctis.