Iosephus Ramos-Horta (natus die 26 Decembris 1949) fuit praeses Timoriae Orientalis ab anno 2007 usque annum 2012, iterum ab anno 2022. Unus fuit ex hominibus, qui consociationem nationalisticam Timoriae Orientalis libertati dicatam nomine FRETILIN condiderunt. Anno 1996 praemium Nobelianum pacis accepit.

Wikidata Iosephus Ramos-Horta
Res apud Vicidata repertae:
Iosephus Ramos-Horta: imago
Iosephus Ramos-Horta: imago
Iosephus Ramos-Horta: subscriptio
Iosephus Ramos-Horta: subscriptio
Nativitas: 26 Decembris 1949; Dilium
Patria: Timora Orientalis

Familia

Coniunx: Ana Pessoa Pinto
Proles: Loro Horta

Patri Lusitano et matri Timoriensi natus est in urbe Dili. Iurisprudentiae et aliis rebus in Collegio Antiochiano, iurisprudentiae internationali Hagae, in Universitate Columbiae et in variis civitatibus studuit; fuit adsocius[1][2][3] anno 1978 Collegii S. Antonii apud Oxonienses. Tetumice, Lusitanice, Gallice, Anglice, Hispanice loquitur.

Iosephus Ramos-Horta

Pro salute populi Timoriensis peregrinabatur. Diplomatice etiam pro Timoriensium Orientalium libertate multos per annos egit, acerrime etiam vituperando rectiones primum Lusitanorum deinde Indonesiensium, qui populum Timoriae Orientalis in suam dicionem redegerant. Anno 2008 sclopeto Iosephus Ramos-Horta praeses civitatis suae, iam sui iuris, graviter vulneratus est, sed convaluit.

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Iosephum Ramos-Horta spectant.