Indonesia
Territoria finitima: Timora Orientalis, Malaesia, Papua Nova Guinea, Singapura, Philippinae, Australia, Thailandia, India, Belavia, Vietnamia
Locus: 2°0′0″S 118°0′0″E
Caput: Jakarta
Nomen officiale: Republik Indonesia, Indonesia, Indonésia
Gubernium
Princeps: Joko Widodo
Praefectus: Joko Widodo
Consilium: People's Consultative Assembly
Situs interretialis
Populus
Sermo publicus: Lingua Indonesia
Zona horaria: Indonesia Western Standard Time, Indonesia Central Standard Time, Indonesia Central Standard Time
Moneta: Indonesian Rupiah, ISO 4217
Commemoratio
Praeceptum: Bhinneka Tunggal Ika
Sigla
Dominium interretiale: .id
Praefixum telephonicum: +62
Siglum autoraedarum: RI
Indonesia,[1] rite Res publica Indonesia (Indonesiane Republik Indonesia), est civitas sui iuris in Asia austro-orientali et Oceania sita, quae 17 508 insulas complectitur. Circa 238 milliones incolarum habens, quattuor a maxima orbis terrarum civitas est, atque maxima civitas in qua maior pars civium sunt Musulmani. Res publica, cuius caput est Jakarta, regitur a praeside exsecutivo et parlamento legisfero, a populo electis. Civitas triginta quattuor provincias comprehendit, ex quibus quinque specialem statum administrativum habent. Indonesia fines cum Papua Nova Guinea, Timoria Orientali, Malaesiaque partitur; aliae terrae vicinae sunt Singapura, Philippinae, Australia, Belavia, atque Insulae Andamanenses et Nicobarenses (territorium Indiae). Indonesia est una ex conditoribus Societatis Civitatum Asiae Meridionalis et Orientalis et socius Gregis 20 magnarum oeconomiá civitatum. Nominalis eius proventus domesticus grossus est septimus decimus a maximo orbis terrarum.
Insulae est regio commercialis magni momenti saltem ex saeculo VII, ubi Srivijaya et Majapahit mercatus cum Sinis Indiaque faciebant.
GeographiaRecensere
Indonesia ex multis insulis constat, inter oceanos Indicum et Pacificum sitis. Maximae insulae sunt Borneum, Sumatra, Iava, Celebis [en], et occidentalis Novae Guineae pars. Inter insulas minores Balya celebratur.
HistoriaRecensere
- Vide rem principalis Historia Indonesiae. Etiam: Iuramentum iuvenum
Saeculo undevicesimo, Indonesia erat colonia Nederlandiae, sed anno 1949 libertatem capessivit.
SermonesRecensere
Plures linguae natione sunt, sed officialis est lingua Indonesia, lingua alicuius globus capitis Linguae Austronesiae est.
Nexus interni
NotaeRecensere
- ↑ Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009.
BibliographiaRecensere
- Friend, T. 2003. Indonesian Destinies. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press. ISBN 0674011376.
- Ricklefs, M. C. 1991. A History of Modern Indonesia since c.1300. Ed. 2a. Londinii: MacMillan. ISBN 033357690X.
- Schwarz, A. 1994. A Nation in Waiting: Indonesia in the 1990s. Westview Press. ISBN 1863736352.
- Taylor, Jean Gelman. 2003. Indonesia: Peoples and Histories. Portu Novo et Londinii: Yale University Press. ISBN 0300105185.
- Vickers, Adrian. 2005. A History of Modern Indonesia. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0521542626.
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Indonesiam spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 2°0′0″S 118°0′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica |
Civitates | Atropatene · Afgania · Arabia Saudiana · Armenia · Baharina · Bangladesa · Birmania · Bruneium · Butania · Cambosia · Chirgisia · Corea meridiana · Corea septentrionalis · Cuvaitum · Cyprus · Emiratus Arabici Coniuncti · Georgia · Iaponia · Iemenia · India · Indonesia · Iordania · Iracum · Irania · Israël · Kazachstania · Laotia · Libanus · Malaesia · insulae Maldivae · Mongolia · Nepalia · Omania · Pakistania · Philippinae · Quataria · Russia · Sinae · Singapura · Syria · Tadzikistania · Taprobane · Thailandia · Timoria Orientalis · Turcia · Turcomannia · Uzbecia · Vietnamia |
---|---|
Civitates statu dubio | Abascia · Carabachia Superior · Cyprus septentrionalis · Ossetia Meridionalis · Taivania |
Territoria obnoxia et statu dubio | Acroterium et Decelea · Casmiria · Territoria Palaestinensia |
Ahmad Soebardjo 1945 • Sutan Sjahrir 1945 • Agus Salim 1947 • A. A. Maramis 1949 • Mohammad Hatta 1949 • Mohammad Roem 1950 • Ahmad Soebardjo 1951 • Mukarto Notowidigdo 1952 • Sunario 1953 • Ide Anak Agung Gde Agung 1955 • Roeslan Abdulgani 1956 • Subandrio 1957 • Adam Malik 1966 • Mochtar Kusumaatmadja 1977 • Ali Alatas 1988 • Alwi Shihab 1999 • Hassan Wirajuda 2001 • Marty Natalegawa 2009 • Retno Marsudi 2014 Capsae cognatae: Praesides Indonesiae | |