Aperire sectionem principem
Situs Asiae austro-orientalis
Conformatio terrarum et rerum publicarum Asiae austro-orientalis
Divisio zoogeographica inter biota Asiae austro-orientalis et Australasiae ("Linea Wallace")

Asia austro-orientalis,[1] vel austrorientalis,[2] vel etiam meridio-orientalis[3] et meridiorientalis,[4] comprehendit

Haec regio, partim continentalis, partim insularis, res publicas Birmaniam, Bruneium, Cambosiam, Indonesiam, Laotiam, Malaesiam, Philippinas, Singapuram, Thailandiam, Timoriam Orientalem, Vietnamiam comprehendit.

Limes inter Asiam et Australasiam politicus insulam Novam Guineam dividit, provincia Papua Indonesiae ad latus occidentale iacente, re publica Papua Nova Guinea ad orientale. Limes zoogeographicus, quem primus descripsit Alfredus Russel Wallace, Indias Orientales vel archipelagum Malaium permeat.

Index

NominaRecensere

Nomen Asiae austro-orientalis originem admodum novellum habet; anno enim 1943 socii secundum bellum mundanum gerentes, praecipue Anglice loquentes, directionem statuerunt exercituum in hac regione pugnantes nomine South East Asia Command, scilicet 'Asiae Orientalis Meridionalis Directio'. Regionem continentalem antea varia nomina designaverant, inter quae Suvarnabhumi, Chersonesus Aurea, Indosina. In regione insulari seu Indiis Orientalibus, Archipelagus Malaius et Archipelagus Philippinus separatim recognoscuntur.

HistoriaRecensere

Asiam austro-orientalem iam ante migrationes speciei Hominis sapientis antiquissimas alii stirpes eiusdem generis incolebant, videlicet Homo erectus et Homo floresiensis.

NotaeRecensere

  1. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, Stockholm, 2009.
  2. Vide speciem Lupinum austrorientalem et usum communem in Nova Roma.
  3. Vide "(1856)" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice), (1906), (2004), et permultos locos alios.
  4. Vide species Epizeuxem meridiorientalem et Stenophylactem meridiorientalem. Vide etiam "De Studiis Asiae Meridiorientalis," situm interretialem.

BibliographiaRecensere

  • Akira Matsuyama, Traditional Dietary Culture Of Southeast Asia: its formation and pedigree. Londinii: Kegan Paul, 2003 (Paginae selectae apud Google Books)

Nexus interni

Nexus externiRecensere