Wikidata Vietnamia
Res apud Vicidata repertae:
Vietnamia: insigne
Vietnamia: vexillum
Terra continens: Asia
Territoria finitima: Res publica popularis Sinarum, Cambosia, Laotia
Locus: 16°0′0″N 108°0′0″E
Caput: Hanoi
Nomen officiale: Cộng hòa Xã hội Chủ nghĩa Việt Nam, Socialist Republic of Vietnam, Việt Nam, République socialiste du Vietnam

Gestio

non foederalis
Princeps: Nguyễn Xuân Phúc
Praefectus: Phạm Minh Chính
Consilium: National Assembly of Vietnam
Situs interretialis

Populus

Numerus: 96 208 984
Sermo publicus: lingua Vietnamica
Zona horaria: UTC+07:00, Asia/Ho_Chi_Minh
Moneta: Vietnamese dong

Commemoratio

Paean: Tiến quân ca

Sigla

ISO VN, VNM, 704; IOC VIE
Dominium interretiale: .vn
Praefixum telephonicum: +84
Siglum autoraedarum: VN

Tabula aut despectus

Vietnamia: situs

Vietnamia[1] (vulgo Việt Nam), plenius Cộng hòa Xã hội chủ nghĩa Việt Nam ('res publica socialistica Vietnamica'), est civitas in Asia Meridiana et Orientali sita.[2] Cuius terrae, in maxime orientali paeninsulae Indosinensis continentisque Asianae regione iacentes, 311 699 chiliometra quadrata comprehendunt. Multitudo est plus quam 96 milliones incolarum, ut Vietamia sit quinta decima a maxima orbis terrarum civitas. Finitimae sunt Sinae ad septentriones et Laotia et Cambosia ad occidentem, ac Vietnamia fines maritimos cum Thailandia in Sinu Siamensi et cum Philippinis, Indonesia, Malaesiaque in Mari Sinensi Australi[3] partitur. Caput Hanoi, maxima urbs Hochiminhopolis[4] est.

Vietnamia aevo Palaeolithico aut ante ab hominibus habitabatur. Primae civitates notae in delta Fluminis Rubri, in hodierna Vietnamiae Septentrionalis regione, millennio primo a.C.n. florebant. Domus Han Vietnamiam Septentrionalem et Mediam in suam dicionem redegit, atque variae domus Sinicae ab anno 111 a.C.n. ad Domum Ngô anno 939 ortam regebant, Proelio Bạch Đằng Flumine confecto. Sequentes domus regnantes indigenae momentum Sinicum per Confucianismum et Buddhismum absorbebant, atque sese in meridiem usque ad Deltam Mecongensem extendebant. Nguyễn, ultima domus imperialis, anno 1887 in Franciae potestatem cecidit, unde Vietnamia colonia Francica facta est. Nationalistae autem Viet Minh, Ho Chi Minh homine seditioso communisticoque duce, post Res Novas Augusti libertatem a Francia anno 1945 declaraverunt.

Bello orbis terrarum secundo confecto, territorium Vietnamiense in duas res publicas divisa est, parte septentrionali communistica et parte meridiana noncommunista. Deinde, sicut Corea, terra Vietnamensis fuit situs Belli Frigidi inter Unionem Rerum Publicarum Sovieticarum Socialisticarum et Civitates Foederatas. Iam anno 1975, post viginti annos belli, pars septentrionalis partem meridianam tandem vicit, ut tota Vietnamia communistica esset.

GeographiaRecensere

UrbesRecensere

InsulaeRecensere

SpeluncaeRecensere

BiodiversitasRecensere

Vietnamia, quia intra regnum Indomalayanum iacet, est una ex viginti quinque civitatibus cui unice altus biodiversitatis gradus est, quod in Relatu Nationali de Condicione Circumiectorum anno 2005 nuntiatum est. Sua biodiversitas gradum sextum decimum in mundo habet, quia sedecim centesimae ex speciebus orbis terrarum ibi habitant. Species 15 986 florae in civitate agnoscuntur, quarum decem centesimae endemicae sunt. Inter fauna Vietnamica sunt 307 nematodorum species, 200 oligochaetorum, 145 acarinorum, 113 collembolorum, 7750 insectorum, 260 reptilium, et 120 amphibiorum. Circiter 840 avium et 310 mammalium species in civitate inveniuntur, quarum 100 avium et 78 mammalium endemicae sunt. Vietnamiae sunt duo situs patrimonii totius mundi, qui Sinus Hạ Long et Viridium Nationale Phong Nha-Kẻ Bàng sunt, una cum novem biosphaeris reservatis, inter quas Silva Mangle Cần Giờ, Viridium Nationale Cát Tiên, Viridium Nationale Cát Bà, Viridium Nationale U Minh Thượng, Delta Fluminis Rubri, Delta Mecongensis, Nghệ An Occidentalis, Viridium Nationale Mũi Cà, et Viridium Marinum Cu Lao Cham.

CommeatusRecensere

AeroportusRecensere

Nexus interni

 
Oblectamenta naturalia in Vietnamia, modo horologico a summa: Sinus Hạ Long, Flumen Yến, et Cataracta Bản-Giốc.

NotaeRecensere

  1. Carolus Egger, Diurnarius Latinus. Epitome actorum diurnorum in lingua Latina. (1980. ISBN 88-209-4366-2) p. 42 .
  2. Nonnulli autem eruditi, historiae culturaeque causa, habent Vietnamiam esse partem Asiae Orientalis. Vide commentarios de provincia culturali Asiae Orientalis et Parva Sina.
  3. A Vietnamiensibus Orientale (Biển Đông) appellato.
  4. Olim et plerumque Saigon iam appellata.

BibliographiaRecensere

Generalia
  • Dror, Olga. 2018. Making Two Vietnams: War and Youth Identities, 1965–1975. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 9781108470124.
  • Goscha, Christopher. 2016. Vietnam: A New History. Basic Books. ISBN 9780465094363.
  • Holcombe, Alec. 2020. Mass Mobilization in the Democratic Republic of Vietnam, 1945–1960. Honolulu: University of Hawaiʻi Press. ISBN 9780824884475.
  • Nguyen, Lien-Hang T. 2012. Hanoi's War: An International History of the War for Peace in Vietnam.' University of North Carolina Press. ISBN 9780807835517.
  • Richardson, John. 1876. A school manual of modern geography: Physical and political.
  • Vu, Tuong, et Sean Fear. 2020. The Republic of Vietnam, 1955–1975: Vietnamese Perspectives on Nation Building. Ithacae Novi Eboraci: Cornell University Press. ISBN 9781501745133.
De rebus socialibus
De historia
  • Chesneaux, Jean. 1966. The Vietnamese Nations: Contribution to a History. Current Book Distributors.
  • Cuong, Le Van, Nguyen Van Quy, et Pham Duong Hiên. 1988. "Un essai sur l'économie vietnamienne depuis 1975." Revue d'études comparatives Est-Ouest 19 (4): 101–16.
  • Dutton, George, Jayne Werner, et John K. Whitmore, edd. 2012. Sources of Vietnamese Tradition. Novi Eboraci: Columbia University Press. (Paginae selectae apud Google Books).
  • Guillemot, François. 2017. Viêt-Nam, fractures d'une nation: Une histoire contemporaine de 1858 à nos jours. Lutetiae: La découverte.
  • Karnow, Stanley. 1997. Vietnam: a history. Novi Eboraci: Penguin Books. ISBN 0-14-026547-3.
  • Macholdt, Enrico, et al. 2020. "The paternal and maternal genetic history of Vietnamese populations." European Journal of Human Genetics 28: 636–45.
  • Miller, Edward. 2013. Misalliance: Ngo Dinh Diem, the United States, and the Fate of South Vietnam. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press.
  • Taylor, Keith Weller. 1983. The Birth of Vietnam. Berkeleiae: University of California Press/ (Paginae selectae apud Google Books).
  • Thái Nguyên, Văn, et Văn Mừng Nguyẽ̂n. 1958). A Short History of Viet-Nam. Vietnamese-American Association.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Vietnamiam spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 16°0′0″N 108°0′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
Vietnamia : politica