Cuvaitum,[1][2] (Arabice الكويت) plenius emiratus Kuvaitensis,[3] est civitas in parte septentrionali paeninsulae Arabicae ad litus sinus Persici sita, cui vicinae Arabia Saudiana et Iracia sunt. Numerus incolarum circiter 3 000 000 aut 3 500 000 hominum, e quibus circiter 2 000 000 hominum advenae sunt, praesertim Asiani[4].

Wikidata Cuvaitum
Res apud Vicidata repertae:
Cuvaitum: insigne
Cuvaitum: insigne
Cuvaitum: vexillum
Cuvaitum: vexillum
Terra continens: Asia
Territoria finitima: Iraca, Iraca, Saudi–Kuwaiti Neutral Zone, Arabia Saudita, Irania
Locus: 29°10′0″N 47°36′0″E
Caput: Cuvaitum

Populus

Numerus: 4 600 000
Sermo publicus: Arabice
Zona horaria: UTC+3, Asia/Kuwait
Moneta: Kuwaiti dinar

Commemoratio

Paean: National Anthem of Kuwait

Sigla

ISO KW, KWT, 414; IOC KUW
Dominium interretiale: .kw
Praefixum telephonicum: +965
Siglum autoraedarum: KWT

Tabula aut despectus

Cuvaitum: situs
Cuvaitum: situs

Cuvaitum est civitas magna in petroleo producendo. Consociatiomis civitatum petroleum exportantium membrum est.

Toponymia recensere

Cuvaitum a voce Arabica كويت 'oppidum ad aquam aedificatum' fictum est. Nomen praeterea diminutivum secundum schema fuʿayl est. Pronuntiatio dialectalis [kwɛɪt] est.

Historia recensere

 
Historici nummi ex insula Icaro.

Saeculo IV a.C.n. Graeci antiqui coloniam in Insula Icaro (Arabice جزيرة فيلكا) constituere. Anno 123 a.C.n., regio sub Imperii Parthici pondere cecidit et ad urbem Anthemusiam, Mesopotamiae Meridiem, valde adscribebatur. Anno 224 a.D. regio ab Imperio Sassanidico subiecta et Haiar nuncupata est. Vicissim saeculo XIV area in praesenti Cuvaitum comprehendens caliphatus Islamici partem formavit.

 
Museum Maritimum Hashimi II Cuvaiti. Quod Cuvaitum conditum portum maritimum mercatoris esse demonstrat.

Primi permanentes coloni in hac regione tribus Banichalida (Arabice; ني خالد) Nadii (Arabice; نجد) fuere et suam sedem in Civitate Cuvaitiana collocavere. Anno 1756 populus Sabam I filium Geberi primum monarcham Kuvaitensem elegit. Praesens familia regalis Cuvaitensis Saba est Sabae I descendens. Saba I regente, Cuvaitum progressive commercii centrum factum est. Qui iam commercii centro inter Indiam, Cornu Africae, Nadium, Mesopotamiam et Levans profuerat. Usque ad Iaponicae margaritaeculturae adventum, Cuvaitum aliquas ex opibus maritimis in Sinus Persici regione et florentem margaritarum industriam habebat. Commercium usque ad illud tempus praecipue in margaritis, ligno, condimentis, dactylis et equis consistebat.

Exeunte saeculo XIX, maior Paeninsulae Arabicae pars sub Imperii Ottomanici pondere cecidit. Ottomani dynastiae Sabae autonomiam agnovere sed etiam suverenitatem Cuvaitianam vindicavere.

 
Mubaracus Saba Magnus (Arabice; مبارك الصباح) autonomicam urbis Cuvaiti et intestinorum cazam rexit.

Anno 1899, Cuvaitum foedus cum Britanniarum Regno obsignavit quod Britanniarum Regno dominium Cuvaitensis civilitatis externae extensivum pro protectione et annuis subsidiis dedit. Hoc foedus praesertim incitatum est timore ne propositum Ferriviae inter Berolinum et Bagdatum ad Germanici ponderis expansionem in Sinu Persico adduceret. Post Conventionis Anglo-Ottomanicae obsignationem anno 1913, Mubaracus Saba diplomatice ab Ottomanis et Britannis autonomicae urbis Cuvaiti et intestinorum cazae praepositus agnitus est. Attamen, post primum bellum mundanum, Britanni foedus sustulere et Cuvaitum principatum independentem sub Imperii Britannici protectione declaravere. Protocollum Gerrhae (Arabice معاهدة العقير) anno 1922 limites inter Cuvaitum et Arabiam Saudianam et etiam zonam neutram inter Cuvaitum et Arabiam Saudianam, circiter 5 180 km² longam in Meridionali Kuvaitensi limite, statuit.

 
Zona Neutra inter Cuvaitum et Arabiam Saudianam
(Inter 2 Decembris 1922 et 18 Ianuarii 1970).
(A Protocollo Gerrhae diei 2 Decembris 1922 statuta.)

Civitas 19 Iunii 1961 independentiam a Britanniarum Regno adepta est. Rupia Sinus, ab Argentaria Centralis Indiae emissa, pro denario Cuvaitensi substituta est. Magnorum petrolei camporum repertio, imprimis in campis Burganensibus, magnum peregrinarum collocationum pecuniariarum affluxum in Cuvaitum provocavit. Ingens petrolei incrementum industriale Cuvaitum e paupere communitate margaritarum productoria in unam civitatum divitissimarum in Paeninsula Arabica vertit et, anno 1952, natio maxima petrolei exportatoria in Sinus Persici regione facta est. Hoc enorme incrementum multos peregrinos operarios, praesertim ex Aegypto et India, attraxit.

Cuvaitum suas controversias de limite cum Arabia Saudiana statuit cum qua etiam de petroleosorum suppletoriorum condivisione et terrae et aquae in zona neutra consensit. Post brevem difficultatem de finibus, Iracum formaliter independentiam Kuvaitensem et eius fines Octobri 1963 agnovit. Annis 1970 gubernatio societates petrolearias Kuwait Oil Company nationalizavit, finiendis consortiis cum Gulf Oil et British Petroleum.

Anno 1982 Cuvaitum magnum discrimen oeconomicum passum est post bursae Mercatus Sedis Cameli (Arabice; سوق المناخ) collapsionem et petrolei pretium deminutum. Nihilo minus discrimen periculi paulum duravit, quia productio petrolei Cuvaitensis continuo crevit ad implendam defectionem deminuta Iracensi et Iraniana productione primo bello Persici sinus partam. Anno 1983, sex diruptionum series in Cuvaito quinque homines necans evenit. Impetus a Siitica factione Dava (Arabice; الدعوة) factus est, partim ad remunerandum Cuvaitense adiumentum pecuniae Iraco eius bellum contra Iraniam.

Cuvaitum multam pecuniam Iraco per octo annos eius belli contra Iraniam collocaverat. Hoc bello finito, Cuvaitum Iracensem petitionem recusavit ut debitum 65 000 millionum dollariorum remitteretur. Oeconomicum bellum inter duas nationes crevit postquam Cuvaitum suam petrolei productionem 40% augeret. Tensiones inter duas civitates adhuc magis crevere postquam Iracum Cuvaitum suis iuribus terebrandi campi petroleosi Rumailae (Arabice; حقل الرميلة) abusum esse argueret.

 
Aëroplana Classis Aëria Civitatum Foederatarum (Anglice United States Air Force) ab Iracensibus copiis incensos Cuvaitenses campos petroleosos supervolantia per Bellum Sinus Persici Alterum anno 1991.

Die 2 Augusti 1990 Cuvaitum a copiis Iracensibus occupatum et annexum est. Saddamus Hussein, in illo tempore Iracensis praeses, illius temporis amiralem Geberem Sabam deiecit et Ali Ahmedum Almadzid novum Cuvaitianum gubernatorem imposuit. Per Iracensem occupationem, circiter mille civium Cuvaitensium interfecti sunt et amplius 300 000 incolarum e Cuvaito effugerunt. Postquam diplomaticarum negotiationum series frustrum esset, 34 nationum coalitio, a Civitatibus Foederatis ducta, in Bello Sinus Persici Altero conflixit ut vires Iracenses e Cuvaito eiicerentur. Die 26 Februarii 1991, coalitio vires Iracenses expellere et amiralem Cuvaitensem in potestate reponere assecuta est. Cuvaitum 17 milliones dollariorum Statunitensium coalitionis viribus propter earum conatus in bello solvit.

 
Incendia facta petrolei ab viribus armatis Iracensibus terrae ustae actus effectus fuit ab viribus armatis Iracensibus e Cuvaito recedentibus.

Coalitione progressa, vires armatae Iracenses terrae ustae actum fecerunt, quod 737 Cuvaitensibus puteis petroleosis nocuit, e quibus propemodum 600 incensa sunt. Aestimantur usque a illud momentum circiter quinque aut sex milliones doliorum (950 000 ) petroleorum usta sunt uno die horum incendiorum causā.

Olei et fuliginis accumulatio totam Sinus Persici regionem affecit et ingentes petroleosi lacus creati sunt circiter cum 25 aut 50 millionibus doliorum (7,9 millionibus ), 5% Cuvaitensis areae tegentes. Summatim, circiter 11 milliones doliorum (1,7 milliones m³) olei in Sinu Persico affusi sunt et additae 2 centesimae 96 000 doliorum (1,53 × 1010 m³) Cuvaitensium petroleosorum suppletoriorum crematae sunt donec incendia constricta sunt. Incendia menses novem duravere dum exstincta sunt omnino et fecerunt ut Cuvaitum amplius biennium ac amplius 50 billiones dollariorum Civitatum Foederatarum sumeret in denuo construenda infrastructura quae petrolei productionem ante invasionem attingeret. Cuvaitum, ex illo tempore, plerasque sociooeconomicas, ambitales consequentias et publicae salutis effectus e Bello Sinus Persici Altero ortos superavit.

Anno 2003, Cuvaitum praecipuae stationi temporariae prodest ut coalitionis vires, a Civitatibus Foederatis ductae, in Iracum invadant.

Nawāf al-Aḥmad al-Sabāh post mortem Ṣabāḥ al-Aḥmad al-Ṣabāḥ Amiralis Cuvaitensis Septemberis 2020 factus est.

Geographia recensere

 
Satellitale Cuvaiti photographema.

Boreorientali Paeninsulae Arabicae angulo situm, Cuvaitum est una inter minimas nationes in toto orbe terrarum secundum terrestrem aream. Inter latitudines 28º et 31º Septemtrione et longitudinem 46º et 49º Oriente. Planum et harenosum Desertum Arabicum maximam Cuvaiti partem tegit. Natio generatim demissa est, cum altissimo loco 306 m (1 004 p) super aequore maris. Novem insulas habet, quarum omnes, excepto Icaro (Arabice; فيلكا), incolis carent. 860 km² (330 m.q.) lata, insula Bubiyan (Arabice; بوبيان) maxima in Cuvaito est et conexa est reliquae nationi per pontem 2 380 m (7 808 p) longum. Terrestris area arabilis putatur et dispersa vegetatio iuxta longum 499 km² litus invenitur. Urbs Cuvaitum apud Sinum Cuvaitensem, naturalem aquarum profundarum portum, sita est.

Cuvaitum copiosorum camporum petroleosorum aliquos in toto orbe terrarum habet, cum Campo Burganensi totam 70 billionum doliorum (1,1×1010 m3) capacitatem e confirmatis petroleosis suppletoriis habente. Per Kuvaitensium camporum petroleosorum incendia anni 1991, amplius 500 petroleosi lacus creati sunt aream 35,7 km² (13,8 m.q.) latam tegentes. Consectaria soli contaminatio propter petrolei ac fuliginis accumulationem Orientalem ac Austrorientalem Cuvaiti partes inhabitabiles fecere. `Harena et petroleosum residuum magnas Kuvaitensis deserti portiones deminuere pro semibituminatis superficiebus. Petroleum per Bellum Sinus Persici Alterum affusum etiam asperiter marinas Cuvaiti opes affecit.

Clima recensere

 
Tempestas harenae in Cuvaito et Meridionali Iraco die 16 Aprilis 2003.

Tempus ver Martio tepidum et blandum est cum occasionalibus tempestatibus harenae. Crebri Boreoccidentales venti frigidi hieme ac vere et calidi aestate sunt. Austrorientales venti, plerumque calidi umidique, inter Iulium et Octobrem surgunt, dum calidi et sicci venti vere ac ineunte aestate praevalent. Samal (Arabice شمال), Boreoccidentalis ventus inter Iunium et Iulium communis, ingentes tempestates harenae adfert. Temperatura in Cuvaito aestate 25 °C (77 °F) superat. Perscripta maxima temperatura 54,4 °C (129,9 °F) fuit quae est maxima in omnibus Mesanatolicis nationibus.

Oecologia recensere

 
Desertorum et montis xerophili Arabiae et Sinai oecoregionis locus.

Intra deserticum bioma totum Cuvaiti territorium occupans, Ordo Mundi Naturae Tuendae seu WWF[5] inter duas oecoregiones distinguit quae sunt deserta et mons xerophilus Arabiae et Sinai Occidentali extremo; et deserta et semideserta Sinus Persici reliqua natione.

Civilitas recensere

Cuvaitum monarchia constitutionalis est. A primo ministro, Parlamento coram responsali, regitur, quod a 50 deputatis electis et ministris in munere etiam cum iure suffragii componitur.

Antiquus primus minister, saechus Saba Ahmedus Geber Saba (Arabice; صباح الأحمد الجابر الصباح) amiralis Saba IV die 29 Ianuarii 2006 factus est, succedens amirali Saado Abdallae Salimo Sabae (Arabice; سعد العبد الله السالم الصباح), qui die 24 a Parlamento propter salutis problemata dimissus erat et qui solum dies quattuor rexit quia Gebere III, die 15 Ianuarii mortuo, successerat.

Usque ad Maium 2005, 15% incolarum ius suffragii habebant; feminae excludebantur civico militarique e corpore. Aetas minima suffragandi 21 est. Die 16 Maii 2005 Parlamentum legis comitialis emendationi suffragatum est quae ius suffragii feminis dabat. Cantonis Ndlabulallensis articulus primus legis comitialis, originem trahentis a 1962, ante emendationem, ius suffragii et eligibilitatis viribus restringebat, quamquam Constitutio Cuvaitensis pro aequalitate inter sexus spondet. Quod electorum numerum e 145 000 hominum ad 350 000 amplius, scilicet 37% e 956 000 incolarum auticthonum augebit.

Rationes externae recensere

 
Cuvaitianarum missionum diplomaticarum loca:      Cuvaitum      Ambasciata

Civitas Cuvaitensis socia civitas 111 Consociationis Nationum pridie Idus Maias 1963 facta est. Est longaevum Foederis Arabici et Organizationis Cooperationis Islamicae (Arabice منظمة التعاون الإسلامي, Francice Organisation de la Coopération Islamique sive OCI et Anglice Organisation of Islamic Cooperation sive OIC) membrum. Etiam praecipuum membrum est Consilii Cooperationis Civitatum Arabicarum Sinus (Arabice مجلس التعاون لدول الخليج العربية), etiam Consilii Cooperationis Sinus nuncupati, iuxta cum Baharina, Quataria, Phylarchiarum Arabicarum Confoederatione, Omania et Arabia Saudiana. Ad instar Unionis Europaeae, civitates sociae commercio libero fruuntur et Consilii Cooperationis Civitatum Arabicarum Sinus cives in alias Consilii Cooperationis Civitatum Arabicarum Sinus nationes cum suam civilem identificationem sine requisitis visis peregrinari possunt.

Cuvaitianae relationes cum suis vicinis ab Arabo-Iraniano conflictu affectae sunt. Post anni 1979 Seditionem Iranianam, Cuavitia Arabico Iracensi Saddami Hussein regimini favere coepit in eius subsequenti octo annorum bello contra firmum Iranianum regimen. Quamquam priores tensiones, Cuvaitum et Arabia Saudiana considerabile pecuniarium adiumentum Saddami Hussein Iraco praebuere. Cuvaitensia vincula cum Iraco dirrupta sunt post anni 1991Bellum Sinus Persici Alterum usque ad Saddami Hussein regimen casum. Cuvaitum arctis conexionibus cum Arabia Saudiana fruitur, quae considerabile adiumentum demissae regali familia Cuvaitianae praebuit.

Cuvaitum et Irania plenas diplomaticas et commerciales relationes habent, quamquam tensio per Bellum inter Iraniam et Iracum fuit. Cuvaitiana vincula cum civitatibus Saddami Hussein invasioni faventibus, tali Iemeniae et Consociationi pro Liberatione Palaestinae, acridula manent, etsi Cuvaitia vincula cum Israele statuere semper recusavit.

Cuvaitum forti relatione cum Civitatibus Foederatis fruitur, hospitio praecipuis Americanis stationibus militaribus accipiens. Quia Civitates Foederatae velut dux Cuvaitum liberare enisae sunt, ambae nationes politicas et oeconomicas relationes finxere. Quamquam pleraeque Arabicae nationes in Iracum invasioni a Civitatibus Foederatis ductae anno 2003 repugnavere, Cuvaitum eas adiuvit et suum territorium eis mensam ad falaricam librandam per invasionem suppeditavit.

Vires armatae recensere

 
Cuvaitenses M-84 covini.

Civitas Cuvaitensis circiter quinque billiones dollariorum defensioni erogavit. Eius vires armatae in Exercitu Cuvaitensi, cum aestimata vi 15 000 hominum; in Classi Cuvaitensi cum 2 000 classiariorum et 400 militibus litoreis; et in Classi Aëria Cuvaitensi, cum aestimata vi 2 500 hominum consistunt. Custodes Nationales Cuvaitenses sunt praecipua intestina vis securitatis. Propter eius demographia et paucos incolas, Cuvaitia magnas vires armatas struere nequivit, quamobrem magnopere cum peregrinis nationibus ad servandam suam securitatem cooperatur. Cum liberatum esset ex Iraco, Cuvaitum diuturna defensivae collaborationis foedera cum Civitatibus Foederatis, Britanniarum Regno ac Francia obsignavit et apparatus militares ex Aegypto, Russia ac Republica Populari Sinarum etiam emit.

Divisio administrativa recensere

Cuvaitum divisum est in muhafazas (Arabice محافظة) sex. Vicissim muhafazae in districtibus subdivisae sunt.

No. Muhafaza Latine Muhafaza Arabice Caput Latine Area
km²
Incolae
Census
2005
 
1 Dzahraa جهراء Dzahra 12 130 272 373
2 Caput b العاصمه Cuvaitum 200 261 013
3 Farvania الفروانية Farvania 190 622 123
4 Havalli حولي Districtus Havalli 84 487 514
5 Mubaracus Magnus مبارك الكبير Mubaracus Magnus 94 176 519
6 Muhazafa Ahmedopolitania الاحمدي Ahmedopolis 5 120 393 861
TOTUM 17 818 2 213 403
a inclusae insulae Varba et Bubiyan b inclusae insulae Icarus, Miscan et Auha

Demographia recensere

 
Emptores in locali emporio The Avenues.

Anno 2013, Cuvaitenses incolae 2,7 milliones esse aestimabantur, inter quos sunt 1,3 milliones haud nationalium. Gubernatio rare municipatum advenis concedit ad servandum eorum statum. Cuvaitensis index migratorius certus 16,01 est, tertius maximus in toto orbe terrarum.

Ethnē recensere

Octoginta centesimae Kuwaitensium incolarum Arabes, 9 centesimae Meridiani et Orientales Asiani et 4 centesimae Iraniani sunt. Anno 2009, 580 000 Indi in Cuvaito vivebant, quod eos maxima exsul communitas ibi faciebat. Anno 2003 etiam aestimabantur 250 000 Pachistaniani, 260 000 Aegyptii, 100 000 Syriaci et 80 000 Iraniani in Cuvaitia. Postquam Cuvaitum ex Iracensi invasione occupationeque a coalitionis viribus, a Civitatibus Foederatis ductis, liberatum sit, plerique Palaestini Cuvaitum incolentes eiecti sunt, quia Consociatio pro Liberatione Palaestinae aperte Iracensibus viribus faverat. Anno 2012 80 000 Palaestini in Cuvaito habitabant.

Linguae recensere

Cuvaitensis lingua officialis lingua Arabica litterarum est. Lingua Arabica Cuvaitensis, Arabicae Sinus subdialectos, Cuvaiti dialectos colloquialis est. Lingua Anglica ample intellegitur et crebro in usu est velut lingua commercialis.

Religio recensere

Plerique Cuvaitenses cives Musulmani sunt; officiales numeri non sunt, sed aestimantur inter 60 ac 70% Sunnitae et inter 30 ac 40% Siitae esse. Plerique Siitae Duodecimanam scholam (Arabice شيعة اثنا عشرية) sequuntur. Cuvaitum autochthonicam Christianam communitatem circiter 200 hominum habet. Exsules Christiani plerosque Christianos in Cuvaito constituunt, dum Cuvaitenses Christiani autochthones minorem communitatem constituunt. Etiam sunt parvus numerus civium Cuvaitensium Bahaistarum. Quamquam Religio Islamica religio civitatis est, natio etiam magnam exsulum Hinduistarum (600 000 aestimatorum), Christianorum (450 000 aestimatorum), Buddhistarum (100 000 aestimatorum) et Sichistarum (10 000) communitatem habet.

Cristiani ad circulos a Gubernatione agnitos pertinentes cultus loca construere possunt, quamquam restrictiones sunt, nihilominus Hinduistae, Sichistae et Buddhistae nequiunt. Gubernatio de clericorum et synergorum numero partes imponit quos circuli religiosi agniti in nationem afferre possunt. Haud agnitarum congregationum asseclae se colere posse sine gubernativa interferentia refert dummodo suos vicinos non turbent aut leges quae ad coetum et proselytismum attineant non violent.

Oeconomia recensere

 
Urbs Cuvaitum unum pecuniariorum et negotii centrorum activissimorum in Oriente Medio est.

Cuvaitum parva, opulenta et relative aperta oeconomia est, securis cum petrolei suppletoriis 94 milium millionum doliorum (15 km³) - 10% mundanorum suppletoriorum. Petroleum paene dimidium PDG, 90% exportationum et 75% gubernativorum redituum repraesentat. Attamen, anno 1990 natio magis pecuniae peregrinis e collocationibus quam e petrolei exportatione pecuniae assecuta est.

Impensae Bello Sinus Persici Altero generatae et postbellica reconstructio magnum oeconomicum onus nationi fuit. Nihilominus, circa medium decennium 200 Cuvaitum suam prosperitatem recuperaverat.

Petrolei pretia redundantiam 1,7 milium millionum euronum (2 millionum dollariorum) anno fiscali 99/00 produxere. Annus fiscalis 00/01 solum novem menses propter anni fiscalis mutationem habuit. Dispensatio oeconomica anni fiscalis 01/02 maiores salariorum, constructionis et aliarum categoriarum sumptus praevidebat. Productus Nationalis Grossus anno 2003 4,6 milium millionum euronum (41,7 millionum dollariorum) cum PNG per capita 14 166 euronum (17 420 millionum dollariorum) erat.

Societas Kuwait Petroleum Corporation sive KPC societas petrolearia nationalis responsalis omnium ad rudis, gasii et purgatorum productorum effectionem attinentium est.

Facultas laborandi 1 073 115 hominum habet, e quibus solum quarta pars Cuvaitenses cives sunt.

Clima agriculturalem progressionem restringit, quamobrem, exceptis piscibus, omnino ex importationibus pendent ad manducandum. 75% aquarum destillari aut importari debent.

Argentaria Centralis Cuvaitensis urbe Cuvaitensi denarium Cuvaitensem, localem monetam, emittit. Denarius Cuvaitensis ad 2,60678 euronum et ad 3,58616 dollariorum aequivalet, quod eum faciunt monetam praesentem altissimam in toto orbe terrarum.

Infrastructura recensere

Vectura recensere

 
Autovia in urbe Cuvaiti.

Cuaitum extensum, modernum et bene servatum autoviarum rete habet. Viae 5 749 km panduntur, e quibus 4 887 km bituminata sunt. Anno 2000 circa 552 400 autocineta et 167 800 commerciales taxiraedae, autocineta oneraria ac laophoria in usu erant. Praecipuis autoviis maxima velocitas 120 km/h est. Quia non est ferrivia in natione, plerique homines autocineto iter faciunt. Gubernatio in animo undecim millionum dollariorum Statunitensium rete ferriviarium construere habet, incluso Incepto Systematis Transitus Rapidi Metropolitani Cuvaitensis capiti. Diaconia laophorica a privata societate Citybus et publica societate Kuwait Public Transportation Corporation praebetur.

Cuvaitum photomachinulas viarias in totis praecipuis autoviis et semaphora habet quae autocineta propèrantia aut semaphorum colore rubro transeuntia photographant. Gubernatio Cuvaitensis circiter 450 milliones dollariorum Statunitensium photomachinulis viariis vigiles viatorios adiuvans erogavit. Solum est unus aëroportus civilis in Cuvaito, Aëroportus Internationalis Cuvaitensis (Arabice مطار الكويت الدولي), qui praecipuo internationalium itinerum aëriorum centro prodest. Publica societas aëronautica Kuwait Airways (Arabice الخطوط الجوية الكويتية) maxima in natione est. Societas aëronautica anno 2001 2 084 600 viatorum domesticis et internationalibus in volatibus portavit. Anno 2004, prima privata aërolinea Cuvaitensis, Jazeera Airways (Arabice طيران الجزيرة) condita est. Alia privata societas aëronautica, Wataniya Airways (Arabice الخطوط الوطنية) Cuvaitensis, anno 2005 condita est et suas operationes Martio 2011 constitit.

Cuvaitum unum inter maxima societates nauticas in regione Sinu Persico habet. Auctoritas Publica Portuum Cuvaitensium portus in Cuvaito gerit et operatur. Cuvaitenses praecipui portus maritimi commerciales Portus Suvaichensis (Arabice لميناء شويخ) et Portus Suaiba sunt qui anno 2006 collativum onus 753 334 teuum tractavere. Portus Ahmedopolitanus (Arabice الاحمدي لميناء), maximus portus in natione, plerasque Cuvaitenses petrolei exportationes tractat. Alius praecipui portus, in insula Bubiyane siti, aedificatio anno 2005 coepit. Portus 1,3 milliones teuum tractaturus esse exspectatur cum operationes incipiant anno 2008.

Media communicationis recensere

Cuvaitum liberrima et perlucidissima media communicationis in Orbe Arabico habet. Anno 2007 Cuvaitum primo loco intra Orientem Medium et Foedus Arabicum a Relatoribus Sine Finibus in libertatis imprimendi indice collocatum est. Quamquam Gubernatio pecuniam nonnullis praecipuis diariis et tramitibus satellitalibus suppeditat, Cuvaitenses diurnarii maiore libertate quam sui regionales homologi fruuntur. Publica societas nuntiis divulgandis Kuwait News Agency sive KUNA (Arabice; وكالة الأنباء الكويتية sive كونا) maxima societas nuntiis divulgandis in natione est. Ministerium Informationis industriam mediorum et communicationis in Cuvaito moderatur. Anno 2013, Cuvaitum loco 77 inter liberrimas nationes a Relatoribus Sine Finibus in libertatis imprimendi indice inter 179 nationes positum est, quod id facit cum maxima libertate imprimendi nationem intra Orientem Medium regionem.

Anno 1998 fuere stationes mediorum quindecim, quae sex AM et FM stationes radiophonicae undecim et tramites televisifici tredecim sunt. Anno 2000 624 radiophonia et 486 televisoria pro milibus hominum erant. Anno 2011, erant 514 700 linearum telephonicarum terrestium et 4 935 milliones telephonulorum subnotatorum. Anno 2009, erant 1,1 milliones Interretis subnotatorum tribus praebitris diaconiae praeministrantur. Cuvaitum tramites televisifici satellitales decem habet e quibus quattuor a Ministerio Informationis temperantur. Publicus trames Kuwait Television (Arabice; تلفزيون الكويت) primam multicolorem divulgationem anno 1974 obtulit et tramites televisificos quinque operatur. A Gubernatione condita statio radiophonica Radio Kuwait offert etiam quotidiana programmata informativa linguis peregrinis quattuor; Arabice, Urdu, Philippine et Anglice in AM et unda brevi.

Anno 2009, Cuvaitum diariorum societates septemdecim circulantes habebat. Cuvaitum tribus diariis Anglice repraesentatur; Kuwait Times, Arab Times et Al-Watan Daily. Sunt Arabice diaria iuxta cum diariis Anglice sexdecim. Preli lex contumeliosas mentiones in Deum et prophetam Islamicum Mahometum vetat. Alia lex quae praecipua diaria eligibilia gravibus multis propter improbandam regnantem familiam faciebat sublata est anno 1992. Praecipua diaria se frena imponere pergunt amiralem non improbantia. Nihilominus frenum non observatur ut gubernatio improbatur.

Educatio recensere

 
Femineae Scholae Tribualis (Arabice المدرسة القبلية) aditus.

Index alphabetismi inter adultos 93,9% anno 2008 erat. Cuvaitum suam attentionem ad Educationem Inclusivam dirigit, quae opportunitatem omnibus pueris praebet, neglecto ordine sociali, inclusis pueris cum specialibus necessitatibus. Systema educativum Cuvaitense nonnullis factis notatur recentibus annis. Ex annis 2005 et 2006 Cuvaitum 13% impendii publici educationi erogat, quod est comparabile cum pecunia publica eucatione in multis nationibus apud Organizationem Cooperationis Oeconomicae et Evolutionis erogata sed minus quam in aliis Arabicis nationibus. Eisdem annis impendium publicum educationis secundum percentationem PDG 3,9% inter 2005 et 2012 erat quod est bene infra percentationem PDG ab OCOE nationibus educationi erogatam.

Cuvaitum problemata oppetit in melioranda educativa qualitate omnibus gradibus et in struendis studentium capacitatibus ex iuvenilibus aetatibus. Ministerium Educationis etiam feminas incorporare inter educatos operarios laborat per varia programmata, verbi gratia, per anni 1989 propositum statuendorum diurnorum clinicorum alphabetismi feminis. Gubernatio Cuvaitensis etiam stipendia alumnis a Civitatibus Foederatis, Britannicis universitatibus et ab aliis peregrinis institutis acceptis offert.

Secundum Classificationem Cybermetricam Universitatum Mundanarum, universitates Cuvaitenses maximis locis Universitas Cuvaitensis (loco mundano 187), Collegium Studiorum Technologicorum (loco 3769) et Universitas Aperta Arabica Cuvaitensis sunt.

Salus recensere

Cuvaitum publicum systema valetudinarium habet, quod tractationem gratis syngraphum Cuvaitensem tenentibus praebet. Est publicum assecurationis programma ad praebendum reductum valetudinarium sumptum haud civibus. Privati valetudinarii praebitores etiam apparatus medicos in natione gerit, promptos ad socios programmatum assecuratoriorum.

Obesitas crescens occupatio in Cuvaito est, cum officialibus valetudinariis eam unam praecipuarum causarum inter impedibiles mortes in Cuvaito esse asserentibus. Secundum Forbes, Cuvaitum octavo loco anno 2007 apud crassissimarum nationum catalogum classificabatur cum percentatione 74,2% civium insalubre pondus habentium. Anno 2011, Cuvaitensium curam corporis exonerandi expertorum numerus 5 000 superabat.

Cultura recensere

Islamicae et Arabicae culturae pondus super architectura, musica, vestimentis, coquina et modo vivendi prominet. Distinctivissimus localis Cuvaitensis culturae character est devania, quae magna conclavia receptoria ad masculinos sociales conventus praesertim a cognatis et arctis amicis frequentatos implicat.

Architectura recensere

Cuvaitensis architectura Islamicā architecturā valde inspirata est. Emblematissimum aedificium in natione Turres Cuvaitenses (Arabice أبراج الكويت) sunt, quae a Sueco architecto Suneo Lindström designatae sunt et sunt unica mixtura traditionalis minareti et modernarum architectonicarum designationum. Aedificium Conventus Nationalis Cuvaitensis, aliud celebre emblematicum aedificium, a claro Dano architecto Georgio Utzon designatum est et anno 1982 perfectum est.

Cinematographia recensere

Cinematographia in Cuvaito adhuc minor est.

Prima diutina Cuvaitensis Bas Ya Bahar anno 1972 facta est.

Cinematea recensere

Unica societas auctorizata ad diffundendas palam pelliculas in cinemateo societas Cinescape, ex anno 1956, est. Quae amplius cinematea decem in emporiis habet, e quibus praecipua 360 Mall et Avenues Mall sunt.

Omnes pelliculae censurae subiectae et scaenis privatae sunt quae pueros aut adultos perturbare possint.

Cuvaitum numerosas totius orbis terrarum pelliculas aliquas hebdomades post suam primam actionem in Civitatibus Foederatis proponit. Aliquae pelliculae adhuc unum diem ante suam primam actionem in Civitates Foederatas exeunt.

Pelliculae in Cuvaito cinematographatae recensere

Moderatores Cuvaitenses recensere

Inter praecipuos moderatores Cuvaitenses Chalidus Al-Sidiq, Ziadus Al-Husaini, Abdulla Bushehri, Validus Al-Avadi, Abderama AL-Khalifi, Mecdadus Al-Kut, Mahometus Al-Sanusi et Taric Al-Zamel sunt.

Musica recensere

 
Tablista Ustadus Munavar Chan in Octavo Festo Musico Internationali in Cuvaito.

Sautum (Arabice صوت) prominentissimus stylus musicus Cuvaitensis est et testudine Arabica et tympano mirvāso (Arabice مرواس) agitur, violina postea compositionem adaugente. Beduini noti sunt ob instrumentum rubabam nuncupatum, dum testudinis Arabicae, instrumenti intensi tambarae et gaitae habbāni (Arabice حبان) usus etiam pervulgatus est.

Vestimenta recensere

Traditionale virile vestimentum thaubum (Arabice ثَوب), indumentum usque ad talum longum et lana ac xylino textum, est. Hoc vestimentum praesertim idoneum Cuvaitensi calido ac sicco climati. Traditionale virile discriminale ricinium cufiam (Arabice وفية) et anulum iqual (Arabice عقال) involvit, crebro cum calota taquia (Arabice طاقية) infra quae ricinium eius loco maneat. Cufia (Arabice وفية) quadrum ricinium e xylino factum est; quae dissimiliter secundum situationem texi potest, sed communissime triangulari modo plicatur et medio capite collocatur ut pariter super umeros pendeat. Iqual (Arabice عقال) duplex nigrae chordae anulus, in cufia ad manendam eam in eius loco textus, est.

Feminae aliquando abāiam (Arabice عباية), nigrum amictum plerasque corporis partes tegentem, induunt super veste; traditionali daraa aut festiviore thaubo. Cum quo ricinium hidzabum (Arabice حجاب‎), cum aliquibis oris velum busiam addentibus aut magis oris veli portionem burquae induentibus.

Occidentalis styli vestimenta valde popularia inter Cuvaitenses iuvenes sunt.

Coquina recensere

Coquina Cuvaitensis culturae Cuvaitensi praecipua est. Cuvaitense ferculum nationale cabsa (Arabice; مكبوس) nuncupatum praecipue in agnina, gallo aut pisci collocato aut mixto in magna bene coctae et paratae oryzae massa consistit. Cibus fere semper magnis quantitatibus paratur et apponitur et familiis valde commune est hospites ad conividendos cibos invitare. Coquina Cuvaitensis Indicae, Persicae, Mediterraneae, Nadiensis sive Meso-Arabicae coquinarum infusio est. Denique, cibus Cuvaitensis numquam perficitur donec dactyli aut iogurtum aut tahīna (Arabice هرده) eum comitetur.

Fercula recensere

 
Cabsa (Arabice; مجبوس).
 
Aliena (Arabice غرّيبة).

Celebrationes recensere

Eidulfitrum (Arabice; عيد الفطر) et Festum Sacrificii (Arabice; عيد الأضحى) praecipua festa in Cuvaito sunt. Quotannis populus Cuvaitensis diebus 25 et 26 Februarii diem nationalem et liberationis respective celebrat. Die 10 Novembris 2012, Cuvaitum suae constitutionis iubilaeum aureum spectaculari pyrotechnico 4,06 millionum denariorum Cuvaitensium sive 15 millionum dollariorum Civitatum Foederatarum ostentu notavit, ubi 77 282 ignes artificiosi coniecti sunt, quod Cuvaitum locum intra Librum Guinness Summorum Mundi dedit.

Disportus recensere

Pediludium in Cuvaito popularissimus disportus` est. Consociatio Pedilusoria Cuvaitensis (Arabice; الاتحاد الكويتي لكرة القدم) in Cuvaito pediludium regens corpus est. Consociatio Pedilusoria Cuvaitensis et masculinam, femineam et pediludii aularis turmas nationales instruit. Turma masculina limitatum successum in disportu adepta est, cum turma nationalis in octo Certaminis Asiani Pedilusorii competitionibus et in Certamine Mundano Pedilusorio anni 1982 contendisset. Campionatus Pedilusorius Cuvaitensis (Arabice الدوري الكويتي) maxima Cuvaitensis pediludii liga est, cum turmis duodeviginti. Cuvaitum domus est compluribus societatibus pedilusoriis inter quas Al-Arabi, Al-Fahahil, Al-Dzahra, Al-Kuwait, Al-Nasir, Al-Salmiya, Al-Shabab, Al-Qadsia, Al-Yarmuk, Kazma, Khaitan, Sulaibikhat, Sahil et Tadamun. Cuvaitum est una Asianarum nationum prosperrimarum pediludium. Fuit Certaminis Asiani Pedilusorii campio anno 1980, Certaminis Asiani Pedilusorii subcampio et tertium locum in Certamine Asiano Pedilusorio obtinuit. Cuvaitum etiam in Certamine Mundano Pedilusorio anni 1982 fuit, sed nullo certamine vicit sed aequato certamine 1-1 discessit cum Cechoslovacia congressu primo.

Canistriludium est unus inter popularissimos disportus in Cuvaito. Canistriludium Cuvaitense a Consociatione Canistrilusoria Cuvaitensi regitur. Nec turma nationalis unquam in Certamine Mundano Canistrilusorio nec unquam in Olympiis fuit, sed fuit in Certamine Asiano Canistrilusorio undeciens, sed adeptum est nullum clipeum. Cuvaitum est una nationum properrimarum? canistriludium in Oriente Medio.

In criccetio Cuvaitum Concilii Criccetii Internationalis membrum socium e 2005 est, antea membrum affiliatum e 1998. Turma nationalis in praesenti decimo loco inter Asianas turmas haud probationis collocatur.

Etiam est in Cuvaito Turma Nationalis Manufollii et Turma Nationalis Harpasti XV.

Codex recensere

Cuvaito codices sunt:

Notae recensere

  1. Carolus Egger, Sermo Latinus Hodiernus: Acta Diurna (1986), p. 14
  2. "Cuvaitia; phylarchia Cuvaitensis; vbb. adiectt. Cuvaitensis, Cuvaitianus" in José Juan Del Col (2007) Diccionario auxiliar: español-latino para el uso moderno del Latín, s.vv. Kuwait, kuwaití. Vb. adiect. "Kuvaitensis": vide s.v. "Vicariatus Apostolicus Arabiae Septentrionalis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  3. "... apud ipsam Nuntiaturam Apostolicam in Kuvaitensi Emiratu sitam, quin immo in urbe vulgo Kuwait City ...": Litterae Apostolicae
  4. "Kuwait population hits 2.992 m; Citizens up in number, down in percentage". Arab Times Online 
  5. nuntii latini yle

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Cuvaitum spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 29°10′0″N 47°36′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия
Cuvaitum : politica