Pellicula diutina est pellicula longinquitatem gravem habens, quamquam suum tempus non definitur ab omnibus pariter. Exempli gratia, dum Academy of Motion Picture Arts and Sciences, American Film Institute[1] et British Film Institute[2] pelliculas 40 minuta vel magis durantes pelliculae diutinae esse dicunt, Centre national de la cinématographie solum si 58 minuta et 29 secunda praestant sic eas definit.

Prima pellicula diutina fuit The Story of the Kelly Gang, pellicula Australiana quae anno 1906 creata est et quae 70 minuta durabat.[3]

Nexus interni

  1. The American Film Institute Catalog of Motion Pictures.
  2. Denis Gifford, The British Film Catalogue.
  3. Patrick Robertson, Film Facts, New York: Billboard Books, 2001, p. 9. ISBN 0-8230-7943-0.
 
cine-stipula

Haec stipula ad cinematographiam vel ad televisionem spectat. Amplifica, si potes!