Squillarum[1] seu cammarorum genus[2][3] est grex paraphyleticus plurium crustaceorum decapodum corporibus longioribus quae plerumque se natantes movent, ut Caridea et Dendrobranchiata. Hic grex paraphyleticus crustacea antiquis cognita nominibus "squilla" vel "scilla", "caris", "cammarus" vel "gammarus", inter multa alia comprehendit. Quibus recentius inter familias plures taxinomiae Linnaeanae dispersis, grex squillarum vel cammarorum hodie praesertim a piscatoribus coquisque agnoscitur.

Crangones crangones nuper captae.
Gastronomia Montis Regii: squillae ex allio acetoque excitate frictae, in popina regionis urbanae Longeuil inlatae
Vide etiam paginam discretivam: Scilla.
Vide etiam paginam fere homonymam: Squilla (genus).
  1. "Cammarus, ut reliquum squillarum genus" (etc.): Conradus Gesnerus (p. 105 apud Google Books).
  2. "Ut omittam tot praegrandium sane cancrorum, locustarum, et cammarorum genera" (p. 26 apud Google Books).
  3. "Nil minus tamen quam ut vitello ovi cum panis unciis 2 aut parum plus, modicoque vini meri, aut sine, prandium exigerem, vel si dies sit Veneris aut Sabbati pane ex iure chamarum, vel astacorum": Hieronymus Cardanus, De propria vita liber cap. 8.

Index specierum utiliorum

recensere
 
Ars coquinaria Civitatum Foederatarum: Jambalaya, ferculum de oryza Ludovicianum typicum, hoc casu e squillis et andulliorum pernaeque frustis confectum
 
Ars coquinaria Aequatoriensis: Ceviche de squillis crudis suco limoniorum marinatis ex iure lycopersicorum Salinis in urbe inlatum
 
Ars coquinaria Singapurensis: Squillae e butyro, caseo, herbis viridibus subassatae, vino candido allioque conciso fricto inspersis, integrae comedendae

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
 
Gastronomia Vandalitiensis: Tortillita de camarones ("fristellum e Palaemone longirostri") sicut in urbe Sancti Lucae de Barrameda paratur