Aristaeopsis edwardsiana

Aristaeopsis edwardsiana.jpg
Capsa Aristaeopsidum edwardsianarum in macello venditata

Subphylum : Crustacea 
Classis : Malacostraca 
Superordo : Eucarida 
Ordo : Decapoda 
Subordo : Dendrobranchiata 
Familia : Aristeidae 
Genus : Aristaeopsis 
Species : A. edwardsiana 
Aristaeopsis edwardsiana 
(J. Y. Johnson, 1868)  
Synonyma
* Plesiopenaeus edwardsianus (J. Y. Johnson, 1868)
  • Penaeus edwardsianus J. Y. Johnson, 1868
  • Aristeus edwardsianus (J. Y. Johnson, 1868)
  • Aristeus carolinus Bate, 1888
  • Aristeus splendens Richard, 1900

Aristaeopsis edwardsiana, ab Hispanis carabinero appellata, est species Crustaceorum Decapodum in profundis aquis temperatis maris Mediterranei et oceani Atlantici orientali habitans, unde a piscatoribus propter gustum deliciosum quaeritur. Rarius in Italia, crebrius in Maroco, Algerio, Portugallia et Azoribus, Canariis et Hispania comeditur. Gadibus valde celebratur, ubi aristaeopsis e suo iure inferri solet: The prawns of Cadiz are very large and very fine ("squillae Gaditanae valde magnae valde bonae sunt"), dixit anno 1911 Nathaniel Newnham-Davis.[1]

NotaeRecensere

  1. Nathaniel Newnham-Davis, The Gourmet's Guide to Europe (3a ed. Londinii: Grant Richards, 1911) p. 298

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Aristaeopsem edwardsianam spectant.
  Vide "Aristaeopsem edwardsianam" apud Vicispecies.
  Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • WoRMS: Marine Species • Fossilworks • INPN France