Allium sativum
Ordo : Asparagales
Familia : Alliaceae
Subfamilia : Allioideae
Tribus : Allieae
Genus : Allium
Species : A. sativum
L.
Allium sativum, vulgo alium sive allium, est species generis Allii in familia Alliacearum, ex bulbo albo crescens, quo homines ad cibos condiendos utuntur. Allium sativum cum odore tum sapore forti quodam praeditum est, qui quidem non omnibus placet, quod, qui comederit, ei etiam ipsi odor addetur acrior.
De allii in medicina proprietatibusRecensere
Allio comeso sanguis celerius faciliusque per corporis venas circumfluere habetur, quamobrem salacitatem virilem auget.
Quid veteres de allio senserintRecensere
Sapientibus antiquis allium parcioris ideoque melioris et salubrioris cibi exemplum erat. Confer enim Vergilium in ecloga altera, inde a versu decimo:
- Thestylis et rapido fessis messoribus aestu
- allia serpyllumque herbas contundit olentis.
Neque vero fugit sagacissimos hominum allium odorum causam esse maximam. Quae cum ita essent, allium ab elegantia et urbanitate alienum rusticitatisque esse argumentum inter eos constitit. Quod quis melius expressit Sidonio Apollinari carmine duodecimo ad Catullinum de Burgundionibus iocante his quidem versibus:
De allio in fabulisRecensere
Dicitur allium vampyros repellere.
BibliographiaRecensere
- Carolus Linnaeus, Species plantarum (Holmiae: impensis L. Salvii, 1753) vol. 1 p. 296 (Latine)
Nexus interni
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Allium sativum spectant. |
Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • "Allium sativum" apud Plants for a Future • Plantes d'Afrique • Flora of China • INPN France • Flora of North America • USDA Plants Database |