Vide etiam paginam fere homonymam: Harpastum
Ludus harpasti inter Francogalliam et Hiberniam habitus.

Harpastum XV vel pleniter Harpastum Rugbiense XV lusoribus[1] (Anglice rugby union, vel in linguis multis potius rugby 15) est ludus quo duae turmae quindecim hominum folle ovato utentum ludunt. Primo Angliae luditur saeculo XIX, nunc etiam clarus ludus in civitatibus Consortiatis, Francia, Italia, atque Argentina est.

De folleRecensere

Harpasti follis ovatus est, longitudine 30 cm, parvo orbe 60 cm magnoque 75 cm.

De campoRecensere

 
harpasti campus

Harpasti campus est rectangulum herbosum longitudine 100 m maxima latitudineque 70 m maxima divisusque in partes aequales duas. Quaecumque pars ipsa divisa est in partes duas per lineam 22 m a linea posteriori sitam.

Duo pali, altitudine minima 3,4 m distantesque 5,60 m, stant in extremis partibus campi et assere transverso altitudine 3 m junguntur.

De propositoRecensere

Propositum huius ludi est magis numerare quam turmam adversariam. Numerandi quattuor modi sunt:

Conatus (try): 5 numeri (Manu follem imponere humi post lineam adversariam)
Conversio (conversion): 2 numeri (Conatu facto, licet turmae duo puncta addere follem pede iacendo inter palos. Sic conversa temptatio septem numeros praebit)
Recussus (kick): 3 numeri (Follem post recussum pede icere ut inter palos iacta sit)
Poena (penalty): 3 numeri (Peccato facto, licet turmam oppressam satisfieri eodem modo conversionis, id est follem pede iacendo inter palos)

De lusoribusRecensere

 
Lusores harpasti XV

Quiscumque lusor numerum et nomen proprium habet:

locus acies numerus nomen
ANTERIOR acies 1a 1 & 3 pilae (sinistra & dextra)
       =      = 2 talus
       = acies 2a 4 & 5 pessuli (sinister & dexter)
       = acies 3a 6 & 7 laterales (sinister & dexter)
       =      = 8 octavus
POSTERIOR verticula 9 medius proelii
       =      = 10 medius volans
       = acies 3/4a 11 & 14 alae (sinistra & dextra)
       =      = 12 & 13 centra (primum et alterum)
       = acies posterior 15 posterior

Ut fieri solet, lusores numeris 1 ad 8 praesidium curant dum lusores numeris 10 ad 15 impetum. Itaque lusores anteriores crassiores sunt ut adversarios retinant, dum lusores posteriores velociores esse solent.

De legibusRecensere

Harpasti leges multissimae sunt, quibus ludus ille saepe implicatus obscurusque videtur. Hic tantum praecipuae exponentur.

  • Omnibus corporis partibus follem licebit tibi ferre, jacere, icereque.
  • De folle jaciendo
    • Numquam follis prae te cadet.
    • Numquam follem prae te manibus jacies.
    • Numquam ad socium prae te stantem follem trades.
    • Si unquam talia peccata feceris, proelio (vide "de actionibus") increpabis.
  • De adversario tangendo
    • Numquam adversarium qui follem non tenet impedies.
    • Omnibus modis adversarium qui follem tenet licebit tibi sistere, nisi eum icendo.
    • Si unquam talia peccata feceris, poena (vide "De proposito") increpabis.

De nonnullis actionibus propriisRecensere

Praecipuae sunt actiones duae harpasto propriae: proelium et tactus.

De proelioRecensere

Si follis a lusore prae se jacitur (vide "de legibus"), peccatum istud a proelio (Anglice: scrum) corrigitur.

8 lusores anteriores uinuscujusque turmae obsistunt sicut ostendunt imagines infra. "Medius proelii" follem apponit in proelium et duo "lusorum fasces" propellunt ut follem capiant.

 
Proelii dispositio.
 
Proelium inter turmas Africanorum Australium (viridem) et Samoensium (caeruleam).

De tactuRecensere

Si follis ex campo exit, reiicitur a turma quae non foris eum jecerat.

Ab 2 usque ad 8 lusores uniuscujusque turmae acies constituunt distantes 1m atque "talus" manu follem jacit inter duas acies.

 
Tactus turmae Cambriensum (rubra) contra turmam Anglorum (alba).

Nexus interni

NotaeRecensere

Turmae localesRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad harpastum XV spectant.