Manufollium[1] est ludus athleticus Europaeus, in quo turma septem lusorum pilam in ianuam contrariam iacere conantur dum altera turma ipsam defendunt. Victrix est turma quae pilam in ianuam contrariam saepius iactat. Nationes quae manufollio innotescunt sunt Suecia, Croatia, Hispania, Islandia, Francia, Germania.

Ludus manufollii in quo Bosnia contra Graeciam ludit.
Campus manufollii; caeruleo campus ludens, flavo campus ianuae.

Manufollium luditur in campo 20 metra lato et 40 metra longo. Sex lusoribus utriusque turmae in campo esse licet dum singulus lusor, qui portarius nominatur, ianuam et campum ianuae defendit. Campus ianuae est area 6 metra circum ianuam.

Lusores manufollii et manibus et brachiis pilam inter se movent, sed nunquam usu pedum praeter lusorem ianuae. Lusores tres passus ambulare possunt pilam non iaculantes. Lusores defendentes ceteros lusores diripere possunt .

Turma defendente in peccato infert cum aspere ceteros lusores deripiunt vel si eos retro deripiunt. Turma quae peccatum patitur pilam accipit dum lusor peccator vel tabulae flavae ostendetur vel ex campo duobus minutis expelatur. Si peccatum est dum lusor pilam ad ianuam iacebat, tunc lusor singulum coniectum contra defenssorem ianuae iaculare potest.

Nexus interni

Notae recensere