Litteratio[1] (-onis, f.) est humanae linguae legendae scribendaeque facultas. Sunt autem qui et auscultandi et loquendi facultates adiungant. Et hodie apud societates litteratas litteratio quoque solet dicere gradum legendi scribendique satis ad notiones satis communicandas ut in societate bene intersint.

Litteratio civitate digestus.

Secundum Societas Educativa, Scientifia, et Culturalis Consociationis Nationum litteratio sic definitur: "facultas ut in contextis variis materiae scriptae vel impressae agnoscantur, intellegantur, interpretentur, creentur, communicentur, computentur, et adhibantur."[2] Die 8 Septembris cuique anno, Dies internationalis alphabetismi celebratur.

Hodie illitteratismus[3] plerumque agnitus est quaestio socialis quae per educationem solvenda est.

  1. Cf.litteratio” apud Forcellini, Aegidium; Furlanetto, Iosephum red.; Corradini, Franciscum cur.; et Perin, Iosephum cur. (1733-1965). Lexicon Totius Latinitatis. Tom. III [PDF]. Bononiae: Arnaldus Forni. p. 100.
  2. UNESCO Education Sector, The Plurality of Literacy and its implications for Policies and Programs: Position Paper (Lutetiae: United National Educational, Scientific and Cultural Organization, 2004), p. 13, de conventu Iuni 2003 apud UNESCO. http://unesdoc.unesco.org/images/0013/001362/136246e.pdf.
  3. Cf. versionem Latinam vocabuli Italici analfabeta apud Bacci, Antonium (1949). Lexicon eorum vocabulorum quae difficilius Latine redduntur [PDF]. Bacci: Varia latinitatis scripta. 2. Romae: Societas Libraria “Studium”. p. 28.

Nexus interni