Nadium

regio centralis Arabiae Sauditae
Arabia Saudita cum finibus provinciarum hodiernarum, Nadio colore viridi picto.

Nadium[1] (Arabice نجد - Naǧd) est regio in media paeninsula Arabica sita, planities undecies centenorum miliorum chiliometrorum quadratorum, nucleusque Arabiae Sauditae cum capite Riado.

Mahometus Saʿūd filius, loci dux, se cum Mahometo Abd Al-Wahhab (qui nomen Wahhabismo[ar] dedit), religionis Islamicae emendatore, ad novam politicam rem creandam medio saeculo 18 consociavit. Ab anno 1921, Nadium sultanatus, ab anno 1927 regnum erat. Ab anno 1925, communem civitatis ducem cum Hidiazo habebat, cum anno 1932 ex ambabus civitatibus Arabia Saudita orta esset.

NotaeRecensere

  1. Edvardus Pocockius, Specimen Historiae Arabum (Oxonii: 1806), (pag. 555 apud Google Books).

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Nadium spectant.
  Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!