Nawāf al-Aḥmad al-Sabāh

politicus

Nawāf al-Aḥmad al-Ǧābir al-Sabāh vel litteris Arabicis نواف الأحمد الجابر الصباح (Cuvaiti in urbe die 25 Iunii 1937 natus; die 16 Decembris 2023 mortuus) fuit nobilis Cuvaitianus qui emirus die 29 Septembris 2020 factus est. Filius fuit Aḥmad al-Ǧābir al-Ṣabāḥ, qui, sine titulo emiri, Cuvaitum ab anno 1921 usque in 1950 rexerat; frater est emirorum antecessorum Ǧābir al-Aḥmad al-Ṣabāḥ et Ṣabāḥ al-Aḥmad al-Ṣabāḥ.

Wikidata Nawāf al-Aḥmad al-Sabāh
Res apud Vicidata repertae:
Nawāf al-Aḥmad al-Sabāh: imago
Nawāf al-Aḥmad al-Sabāh: imago
Nativitas: 25 Iunii 1937; Cuvaitum
Obitus: 16 Decembris 2023; Jaber al Ahmad hospital
Patria: Cuvaitum

Familia

Genitores: Ahmad Al-Jaber Al-Sabah;
Proles: Salem Nawaf Al Sabah, Aḥmad al-Nawāf al-Aḥmad al-Ṣabāḥ
Familia: House of Al Sabah

Insignia heraldica

Nawāf al-Aḥmad al-Sabāh: insigne
Nawāf al-Aḥmad al-Sabāh: insigne

Nawāf al-Aḥmad praefectus Ḥawalli ab anno 1962 sedecim annos meruit. Die 19 Martii 1978 minister a rebus internis, deinde die 26 Ianuarii 1988 minister a munitione factus est. Quo officio fungebatur, dum Iracenses Cuvaitum die 2 Augusti 1990 obsederunt citoque conquisiverunt: qua ratione duces exercituum plures eum inculpabant de copiis Cuvaitensibus imparatis. Denuo die 16 Octobris 2003 primus minister vicarius iterumque minister a rebus internis creatus est.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere