Aperire sectionem principem
Cucurbita
Fructus Cucurbitae variis magnitudinibus
Taxinomia
Regnum: Plantae
Divisio: Magnoliophyta
Classis: Magnoliopsida
Ordo: Cucurbitales
Familia: Cucurbitaceae
Genus: Cucurbita
Synonyma

Cucurbita est genus herbacearum scansoriarum familiae Cucurbitacearum, in Andibus et Mesoamerica indigenarum. Ex quibus quinque species per orbem terrarum propter fructus edules, qui cucurbitae, pepones, gurdaeve appellantur, et propter semina, coluntur. Primum in America excultae, deinde in Europam ab exploratoribus Novi Mundi reportatae, nunc in multis locis sunt magni fontes cibi humani et olei.

Plantae facie et usu similes, eiusdem familiae ac Cucurbita, Veteris Mundi indigenae, sunt generum Lagenariae, Citrulli, ac Cucumis. Hae erant cucurbitae, melones, peponesque Romanis antiquis notae.

Hodie in Civitatibus Foederatis Cucurbitae pepones in Pervigilio Omnium Sanctorum publice ostenduntur.

Cucurbitae in radiis solis fulgent

NotaeRecensere

  1. "Tristemon". Tropicos, Missouri Botanical Garden 

Nexus externiRecensere