Thomas Harriot[1] (Oxoniae anno circiter 1560 natus; Londinii mortuus die 2 Iulii 1621) fuit astronomus, mathematicus, ethnographus, et interpres Anglicus, qui Solanum tuberosum in Insulas Britannicas introduxisse aliquando habetur,[2] atque adeo fuit primus vir qui adumbrationem lunae per telescopium visae fecit, die 26 Iulii 1609, plus quam quattuor menses ante Galilaeum.[3]

Wikidata Thomas Harriot
Res apud Vicidata repertae:
Thomas Harriot: imago
Thomas Harriot: imago
Nativitas: 1560; Oxonia
Obitus: 2 Iulii 1621; Londinium
Patria: Anglia

Memoria

Sepultura: Nunhead Cemetery
Indi Roanoke, hydrochroma ab Ioanne White factum.

Harriot, gradu A.B. Universitatis Oxoniensis accepto, Americam anno 1585 profectus est, particeps expeditionis ad insulam Roanoke a Domino Gualterius Raleigh Equite emissae, Radulpho Lane Equite duce. Harriot expeditionis fuit particeps magni momenti quia lingua Algonquiana Carolina uti potuit, ab Wanchese et Manteo Americanis Nativis doctus. Angliam reditus, pro Henrico Percy, nono comite Northumbriae, laboravit; cum in domu comitis habitaret, mathematicus et astronomus fecundus factus est, cui doctrina refractionis lucis tribuitur.

Effigies Thomae Harriot, anno 1602 picta, in Collegio Trinitatis apud Oxonienses servatur.[4] Prima biographia Thomae Harriot ab Henrico Stevens Viridimontano anno 1900 divulgata est.[5]

  • 1588 : A briefe and true report of the new found land of Virginia, of the commodities there found and to be raysed .... Londinii; Textus apud Internet Archive; Recensio interretialis apud Digital Commons; apud XRoads
  1. Nomen etiam litteris Harriott et Hariot et Heriot datum.
  2. "Sir Walter Raleigh's American colonies" .
  3. "Celebrating Thomas Harriot, the world's first telescopic astronomer (RAS PN 09/47)". ras.org.uk. 2011 .
  4. Vide imaginem nostram
  5. Stevens (1900)

Bibliographia

recensere
Editiones operum
  • Seltman, Muriel, et Robert Goulding. 2007. Thomas Harriot’s Artis analyticae praxis: an English translation with commentary.] Novi Eboraci: Springer. De hoc opere
Eruditio
  • Kupperman, Karen Ordahl. 2000. Indians and English: Facing Off in Early America. Ithacae: Cornell University Press.
  • Mancall, Peter C. 2007. Hakluyt's Promise: An Elizabethan’s Obsession for an English America. Portu Novo: Yale University Press.
  • Milton, Giles. 2000. Big Chief Elizabeth: How England's Adventurers Gambled and Won the New World. Londinii: Hodder & Stoughton.
  • Stevens, Henry. 1900. Thomas Hariot, the Mathematician, the Philosopher and the Scholar. (Textus apud Google Books)
  • Vaughan, Alden T. 2002. Sir Walter Raleigh's Indian Interpreters, 1584–1618. William and Mary Quarterly 59(2):341–376.

Nexus externi

recensere