Galilaeus Galilaei,[1][2] Italice Galileo Galilei (Pisis natus die 15 Februarii 1564; mortuus in villa Arcetri suburbana Florentina die 8 Ianuarii 1642), fuit physicus, mathematicus, astronomus, et philosophus Italicus, qui partes maiores in revolutione scientifica agebat. Appellatus est "pater hodiernae astronomiae observationalis,"[3] "pater hodiernae physicae,"[4] et "pater scientiae."[4] Stephanus Hawking ait: "Scientiae recentes Galilaeo plus quam ceteris debeant."[5]

Wikidata Galilaeus Galilaei
Res apud Vicidata repertae:
Galilaeus Galilaei: subscriptio
Galilaeus Galilaei: subscriptio
Nativitas: 15 Februarii 1564; Pīsae
Obitus: 8 Ianuarii 1642; Arcetri
Patria: Duchy of Florence, Magnus Ducatus Tusciae
Nomen nativum: Galileo di Vincenzo Bonaiuti de' Galilei

Familia

Genitores: Vincenzo Galilei; Giulia Ammannati
Coniunx: no value
Proles: Vincenzo Gamba, Maria Celeste

Memoria

Sepultura: Basilica of Santa Croce

Insignia heraldica

Galilaeus Galilaei: insigne
Galilaeus Galilaei: insigne

Multa egit nota dignissima, e.g. telescopium melius reddidit, multa de re astronomica invenit, theoriam motus exposuit, Copernici philosophiam bene defendit. Quae fecit experimenta una cum Francisci Baconi scriptis fundamenta methodi scientificae hodiernae, quae dicitur, habentur. Opera Galilaei, Kepleri aequalis, putantur esse schisma magnum ab opere Aristotelis. Praeterea, luctatio inter Galilaeum et Ecclesiam Catholicam adhuc exemplum habetur certaminis inter auctoritates et libertatem cogitandi, praesertim quod ad theoriam heliocentricam attinet.

Vita recensere

Galileus Galilaei erat musici clari filius nominati Vincentii Galilaei. Ille musicus optimus et discipulus erat, et initio medicus fieri voluerunt. Medicinam apud Universitatem Pisis anno 1581 studuit, sed postea factus est magis studiosus mathematicae et physiologiae. Erat professor mathematicae apud Universitatem Pisis et Universitatem Patavinam. Galilaeus fuit praeceptor Cosimi II Medicis, Magni Ducis Tusciae, inter annos 1605 et 1608.

Dum astronomiam studebatquod instituo valles in luna et planetae Veneris temporibus repperit. Galileus haeresis ab Ecclesia Catholica accusatus est, quia Copernici heliocentricae doctrinae subscripsit, quae solem esse centrum systemae solaris tenuit. Ecclesia interdixit inventiones ab eo discipulis eius traditas esse. Denique, Galileus mortuus est die 8 Ianuarii anno 1642.

Anno 1593 Galilaeus primam thermometri (thermoscopii) speciem commentus est. Clarissimum Galilaei opus videtur Sidereus nuncius fuisse, in quo etiam de lunulis circa Iovem motus scripsit.

Opera recensere

Notae recensere

  1. Karl von Gebler, Galileo Galilei and the Roman Curia (Londinii, 1879) textus. Quo fonte his nominibus in documentis Latinis nuncupatus est: "Galilaei Galilaei" (cas. gen.: p. 102), "Galilaeus Galilei", "Galilaeus de Galileis" etc.
  2. "A Galileo Galileo": titulus libri Siderei nuncii, vide infra; ex quo "Galileus Galileus" (casus nominativus) derivari potest.
  3. Charles Singer, A Short History of Science to the Nineteenth Century (Oxoniae: Clarendon Press, 1941), 217.
  4. 4.0 4.1 Weidhorn, Manfred (2005). The Person of the Millennium: The Unique Impact of Galileo on World History. iUniverse. pp. 155. ISBN 0595368778 .
  5. Stephen Hawking (2009), "Galileo and the Birth of Modern Science," American Heritage's Invention & Technology, 24 (1): 36.

Bibliographia recensere

Bibliographica
  • A. Carli, A. Favaro, Bibliografie galileiane dal 1586 al 1895. Romae, 1896
  • G. Boffito, Bibliografia galileiana 1896-1940''. Romae: Libreria dello Stato, 1943
  • E. Gentili, Bibliografia galileiana fra i due centenari (1942-1964). Venegono inferiore: La scuola cattolica, 1966
  • E. McMullin, "Bibliografia galileiana 1940-1964" in E. McMullin, Galileo, man of science (Novi Eboraci: Basic Books, 1967) pp. i-lxix
  • E. McMullin, "Addenda to the Carli-Favaro (1564-1895) and Boffito (1896-1940) Bibliografia galileiana" in E. McMullin, Galileo, man of science (Novi Eboraci: Basic Books, 1967) pp. lxx-xcix
  • Bibliografia internazionale galileiana apud Museum Galilaei
Editiones operum potiores
De vita et opere
Aliae encyclopaediae
  • Ugo Baldini, "Galilei, Galileo" in Dizionario biografico degli Italiani (Romae: Treccani, 1998)
  • Maurizio Torrini, "Galilei, Galileo" in Il Contributo italiano alla storia del Pensiero – Scienze (Romae: Treccani, 2013)

Nexus externi recensere