-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Telescopium[1] (Graece: tele + skopion pro skopos) est instrumentum quodlibet seu ferramentum quod res longe distantes videre sinit. Quod autem est ferramentum fundamentale astronomiae, et singularem decursum vel telescopii augmentum secuta est evolutio comprehensionis nostrae universi ipsius. Plerumque, eius inventum Ioanni Lippershey, fabro lenticularum Germanico, anno fere 1608 tribuitur. Galileus Galilei hoc instrumentum animadvertens, novam formam delineare et modelum sibi facere decrevit. Anno 1609, demonstravit primum telescopium cuius mentio facta est. Ob hoc telescopium, multa repperit ut verbi causa, quattuor ex lunis quae planeta Iovem circumeunt, quod die 7 Ianuarii 1610 accidit.

Telescopium in observatorio Nicaeae in Francia.

Ad tempus nostrum usque cognomine lens exploratoris agnotum, nomen telescopii primum est praepositum a Ioanne Demisiano mathematico Graeco die 14 Aprilis 1611 inter quandam cenam Romae habitum ad Galilei Galilei honorem. Qua cena, maecenate Friderico Caesio, hospes potuerunt observare satellitas Iovis per ipsum telescopium a Galileo confectum, quod feliciter hic vir scientificus secum portabat.

Sunt varia telescopiorum exempla, praecipue animadversu digni sunt refractores, qui lentibus utuntur faciem concavam habentibus in loco obiectivi, necnon telescopia catadioptrica?, quae faciem concavam ac lentem correctivam habent. Telescopium reflectivum primum est factum anno 1688 ab Isaaco Newton. Quod ferramentum fuit ea aetate discursus magni momenti quoniam chromaticam telescopiorum refractivorum aberrationem facile corrigere potuit.

Parametrum momenti singularis cuiuslibet telescopii est eius obiectivi diametrum. Telescopium astronomici laici habet generaliter diametrum inter 76 et 150 mm, quod nonnullos aspectus planetarios observare sinit ac permulta obiecta caeli profundi ut cumulos, nebulas, necnon aliquas galaxias. Telescopii, qui iis diametrum 0.20 mm habentibus praecellunt, superficiem lunae quorundamque planetum ac quantitatem magnam cumulorum nebularumque necnon galaxiarum nitidarum satis copiose aspicere permittunt.

Proprietates

recensere

Ad telescopium characterizandum eoquo utandum? quandam seriem parametrorum vocabulorumque adhibentur:

  • Distantia focalis: telescopii longitudo focalis, sed melius ita definitur: distantia a lente principale ad tubulum finem.
  • Diametrum obiectivi: diametrum lentis primariae telescopii.
  • Oculus: parvum instrumentum in lucerna telescopii situm quod sinit obiectos amplificare.
  • Lens Barlovensis: lens quae plerumque duplicat vel triplicat augmenta oculi.
  • Filtrum: parvulum ferramentum quod generaliter opacat stellae imagnem, sed pendens de colore et materia potest esse utillimum. Oculo praepositum est.
  • Ratio focalis: cosignum inter distantiam focalem (mm) et diametrum (f/ratio).
  • Fines magnitudinis: magnitudo maxima quae aspiceri potest in quolibet loco. Id est, lumen debillimum stellae visibile.
  • Tripus: adparatus trium pedum generaliter ex alumnio factus, quod sustinet et stabilitat telescopium.
  • Portaoculus: sinus ubi locatur oculus et Lens Barlovensis.

Sedes pro telescopiis

recensere

Apud telescopia hodierni diei altazimutalia?, instrumenta Cassegrania, ut vocantur, nituntur adparato rotorio, qui mantinent? imaginem stabilem inter expositiones magnae durationis.

Sedes altazimutalis

recensere

Sedes telescopii altitudo-azimutus vel etam sedes azimutalis est simplex. Similis est transitu gromaticali. Pars prima girat in alzimuto, dum alia super partem giratoriam positum permittit altitudinem (id est planum verticale) mutare. Sedes Dobsona est quoddam sedis genus altazimutalis simplex, vili pretio constructa et ergo usitatissima.

Sedes aequatorialis

recensere

Quoniam apud telescopia azimutalia necesse est ambi axes continenter sese adaptare ut accomodetur telluris rotatio, nonnumquam est usu difficile. Etiam quando telescopium computatro ordinatum est, imago huc illucque girat pendens de angulo stellae polo caelesti (declinatio), quod phenomenon efficit, ut sedes altazimutalis fere inutilis sit ad faciendas imagines photographicas durationis magnae cum parvis telescopiis. Ad hanc difficultatem apud telescopia parva solvandum, axis altazimutalis inclinatur ita ut sit parallelus axi rotationis telluris. Hoc denominatur sedis aequatorialis.

Sunt varia genera sedum aequatorialium inter quos licet notare formam Theodiscam necnon formam furcatam.

Aliae sedes

recensere

Ingentia nostrae aetatis telescopia, sedibus altazimutalibus? utuntur computatris ordinatis, quae ad faciendum imagines photographicas expositionis magnae girari faciunt instrumenta ipsa, vel etiam adhibent imaginis rotatores analogi mutabilis imagini pupillae telescopii.

Sunt sedes etiam simpliciores illa atazimutale, plerumque pro instrumentis usui particulari. Ex his nonnulli sunt: transitus meridianu (mere altitudo); fixum cum speculo plano quod se movet ad solem observandum; rotula (obsoleta et inutilis astronomiae).

Telescopia praeclara

recensere
  • Telescopium spatiale Hubblensis invenitur in orbita extus atmospherum terrestiale, ad evitandum distortionem refractionis dum imagines photographicae faciuntur. Itaque telescopium semper ahibet difractionem et potest uti ad observationes faciendum infrarubras et ultravioleas.
  • Telescopium Valde Magnum (TVM) est re vera telescopium maximum in orbe terrarum, quattuor telescopiis compositum singulare habens diametrum 8 metrorum. Pertinet ESO et locatum est in Deserto Atacamensi, in regione septentrionale Tsiliana. Licet uti seu quattuor telescopiis sigillatim vel omnibus eodem tempore, eam lucem miscendo, quae venit e quattuor speculis.
  • Speculum maximum invenitur in Telescopio Magno Canariarum, diametrum habente 10.4 metrorum. Ipsum componitur partibus minoribus 36.
  • Sunt multa proposita ad fabricandum etiam maiora telescopia, verbi causa Overwhelmingly Large Telescope (telescopium ingentis magnitudinis), commune vocatur TIM, habebit obiectivi diametrum 100 metrorum.
  • Telescopium Hale in Observatorio Palomarensi erectum, habet diametrum 5 metrorum et diu fuit maximum in orbe terrarum. Praeterea, speculum eius est sui generis quoniam perdifficile fuit efficere ex illa substantia Pyrex.
  • Telescopium in Wilson Monte positum, habens diametrum 2.5 metrorum, adhibuit Edwinus Hubble ad probandum existentiam galaxiarum et ad investigandum dislocationem coloris rubri quod experimentavit.
  • Keplerus est telescopium spatiale, quod planetas extrasolares telluricos quaeret.

Nexus interni

  1. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda (2009). Vocabulum telescopium est aevo medio creatum.

Bibliographia

recensere
  • Elliott, Robert S. 1966. Electromagnetics. McGraw-Hill.
  • Pasachoff, Jay M. 1981. Contemporary Astronomy. Ed. 2a. Saunders Colleges Publishing. ISBN 0030578612.
  • Rashed, Roshdi, et Régis Morelon. 1996. Encyclopedia of the History of Arabic Science. Routledge. ISBN 0415124107.
  • Sabra, A. I., et J. P. Hogendijk. 2003. The Enterprise of Science in Islam: New Perspectives. MIT Press. ISBN 0262194821.
  • Wade, Nicholas J., et Stanley Finger. 2001. The Eye as an Optical Instrument: From Camera Obscura to Helmholtz's Perspective. Perception 30(10):1157–1177. PMID 11721819. doi:10.1068/p3210.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad telescopium spectant (Telescope, Telescopes).