Refractio in physica (optica) est phaenomenon luminis directionis ac velocitatis mutandi cum ex altero in alterum medium transeat.

Refractio lucis.

RatioRecensere

Lumen ab uno medio in aliud dissimile incidit, partim regredi in medium anterius quod est reflexio, partim vero pergere per medium posterius, mutata vel non mutata directione prout angulus incidentiae fuerit magis quam zero vel zero quod est refractio.

Vas hemisphaericum   vitreum imple aqua usque ad centrum   , in quod centrum dirigat luminosus radius   efficiens angulum incidentiae  ; cujus anguli mensuram capies super circulo  : in   quasi frangetur[1] radius , et a pristina devians directione progredietur per   faciendo cum   angulum refractionis  ; cujus anguli mensuram capies in vasis ambitu; facile namque deprehendes punctum  , per quod emergit radius e vase ut redeat in aerem. Iam variato  , variabit quidem  , sed ratio   prodibit constanter  .

Ad haec: observabis punctum   in plano circuli  , ubi reperitur  ; inde sequitur incidentem radium  , refractum   et normalem   fore in uno eodemque plano. Si luminosus radius per punctum   ingrederetur aquam , et incidens in   exiret in aerem, non aliam viam teneret in aere nisi priorem  : angulus incidentiae esset  , angulus autem refractionis  . Angulorum incidentiae et refractionis plana dicuntur, alterum similiter incidentiae, alterum refractionis.

Quoad alia media , alii exsistent numerici valores rationis   pro unoquoque medio constantes istiusmodi valores designamus generatim per  , ut sit

 ;

  dicitur index refractionis. Transeunte luminis radio ex uno in alterum medium, secundum ex duobus mediis dicitur magis vel minus refringens quam primum , prout   est magis vel minus unitate.

NotaeRecensere

  1. frango, frangis, fregi, fractum, frangĕre

BibliographiaRecensere