Prisma est pellucidum elementum opticum cui sunt superficies tam politae ut lucem repercutiant. Saltem una superficies angulata esse debet; elementa quibus sunt duae superficies parallelae non sunt prismata. Traditionalis prismatis optici forma geometrica est triangulare, basi triangulari lateribusque rectangularibus, et vocabulum prisma plerumque hoc genus vulgo attingit. Nonnulla prismatum opticorum genera re vera formam prismatum geometricorum habent. Prismata fabricantur ex ulla materie quae longitudinibus undarum pellucidae sunt. Materies usitatae sunt vitrum, plastica, et murrina.

Prisma plasticum.
Prisma triangulare lucem dispergit. Undae monstrantur ad varias lucis longitudines undarum illustrandas.
Prisma triangulare lucem dispergit.
Spectra (1) ex clatri diffractionis per diffractionem et (2) ex prismate per refractionem. Longitudines undarum longiores (rubrae) magis diffranguntur, sed minus quam longitudines undarum breviorum (violetarum).

Prisma dispersivum adhiberi potest ad lucem albam in eius colores spectrales (colores arcus caelestis) frangendam. Praeterea, prismata adhibentur ad lucem repercutiendam, aut lucem in elementa diffindendam quibus sunt variae polarizationes.

Nexus interni

Bibliographia recensere

  • Axenfeld, Theodor, et Hans Pau. 1980. Lehrbuch und Atlas der Augenheilkunde. Stutgardiae: Gustav Fischer. ISBN 3-437-00255-4.
  • Benson, Harris. 2009. Ondes: optique et physique moderne. Ed. quarta. Laval, De Boeck. ISBN 978-2-8041-0763-5.
  • Darrigol, Olivier. 2012. A history of optics: From greek antiquity to the nineteenth century. Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 978-0-19-964437-7. LCCN 2011945380.
  • Deville, Achille. 1871. Histoire de l'art de la verrerie dans l'antiquité. Lutetiqae: A. Morel et Cie.
  • Ghodssi, Reza, et Pinyen Lin. 2011. MEMS Materials and Processes Handbook. Springer. Google Books.
  • Goury, Guillaume Édmé Charles. 1833. Recherches historico-monumentales: concernant les sciences, les arts de l'antiquité et leur émigration d'Orient en Occident. Lutetiae: Firmin Didot Frères.
  • Hecht, Eugene. 2002. Optics. Ed. quarta. Reading Massachusettae: Addison-Wesley. ISBN 0805385665.
  • Jomard, Édmé-François. 1818. Description de l'Egypte: Ou recueil des observations et des recherches qui ont été faites en Egypte pendant l'expédition de l'armée française. 2 vol. Lutetiae: Imprimerie Royale.
  • Kühlke, Dietrich. 2004. Optik: Grundlagen und Anwendungen. Harri Deutsch Verlag. ISBN 978-3-8171-1741-3.
  • Libes, Antoine. 1810. Histoire philosophique des progrès de la physique. 2 vol. OCLC 489639597.
  • Novotny, Lukas, et Bert Hecht. 2006. Principles of nano-optics. Cantabrigiae et Novi Eboraci: Cambridge University Press. ISBN 0521832241, ISBN 9780521832243.
  • Twyman, Frank. 1988. Prism and lens making: a textbook for optical glassworkers. Ed. secunda. Bristolii [Avon]; Philadelphiae: A. Hilger. ISBN 0-85274-150-2.
  • Williams, Dudley H. 1976. Spectroscopy. Google Books.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad prismata spectant (Prisms, Prisms (optics)).