Aperire sectionem principem
Thomas Harriot. Effigies (1602) quae in Collegio Trinitatis Oxoniae invenitur.

Thomas Harriot[1] (Oxoniae ca. 1560Londinii, 2 Iulii 1621) fuit astronomus, mathematicus, ethnographus, et interpres Anglicus, qui Solanum tuberosum in Insulas Britannicas introduxisse aliquando habetur,[2] atque adeo fuit primus vir qui adumbrationem lunae per telescopium visae fecit, die 26 Iulii 1609, plus quam quattuor menses ante Galilaeum.[3]

Harriot, gradu A.B. Universitatis Oxoniensis accepto, Americam anno 1585 profectus est, particeps expeditionis ad insulam Roanoke a Domino Gualterius Raleigh Equite emissae, Radulpho Lane Equite duce. Harriot expeditionis fuit particeps magni momenti quia lingua Algonquiana Carolina uti potuit, ab Wanchese et Manteo Americanis Nativis doctus. Angliam reditus, pro Henrico Percy, nono comite Northumbriae, laboravit; cum in domu comitis habitaret, mathematicus et astronomus fecundus factus est, cui doctrina refractionis lucis tribuitur.

NotaeRecensere

  1. Nomen etiam litteris Harriott et Hariot et Heriot datum.
  2. "Sir Walter Raleigh's American colonies" .
  3. "Celebrating Thomas Harriot, the world's first telescopic astronomer (RAS PN 09/47)". ras.org.uk. 2011 [ultima renovatio] .

BibliographiaRecensere

  • Kupperman, Karen Ordahl. 2000. Indians and English: Facing Off in Early America. Ithacae: Cornell University Press.
  • Mancall, Peter C. 2007. Hakluyt's Promise: An Elizabethan’s Obsession for an English America. Portu Novo: Yale University Press.
  • Milton, Giles. 2000. Big Chief Elizabeth: How England's Adventurers Gambled and Won the New World. Londinii: Hodder & Stoughton.
  • Seltman, Muriel, et Robert Goulding, eds. 2007. Thomas Harriot’s Artis analyticae praxis: an English translation with commentary. Conversus a Muriel Seltman et Robert Goulding. Novi Eboraci: Springer.
  • Vaughan, Alden T. 2002. Sir Walter Raleigh's Indian Interpreters, 1584–1618. The William and Mary Quarterly 59(2):341–376.

FontesRecensere

Nexus externiRecensere

  Haec stipula ad astrologiam spectat. Amplifica, si potes!
  Haec stipula ad astronomiam spectat. Amplifica, si potes!
  Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!
  Haec stipula ad mathematicam spectat. Amplifica, si potes!
  Haec stipula ad scientiam spectat. Amplifica, si potes!