Telephonum

apparatus digitalis
(Redirectum de Telephonium)

Telephōnum[1] (-i, n.; ex verbis Graecis tele ‘procul’ + phone ‘vox’), vel telephonium,[2][3] vel apparatus telephonicus,[1] est instrumentum telecommunicationis quo homines per longa spatia inter se loqui possunt. Transmissio vocis vi electrica fit. Unumquodque telephonum suum numerum telephonicum habet. Si alius cum alio telephono loqui vult, eius numerum telephonicum suo telephono indere debet.

Vetus saeculi vicensimi telephonum.
Telephona gestabilia ex tempore recentiore, perpetuo diminuentia. Veterrimum telephonum ad sinistram, novissimum ad dextram.

Nostra aetate, hominibus etiam sunt telephona gestabilia, quibus ubicumque loqui possunt.

Telephonum ab Alexandro Graham Bell excogitatum esse traditur, sed dubium est. Etiam multi alii hanc inventionem sibi adrogabant: Antonius Meucci, Ioannes Philippus Reis, Elisha Gray, Thomas Edison. Camera Repraesentantum Civitatum Foederatarum decreto die 11 Iunii 2002 Meucci operam in inventione telephoni agnovit.

Vocabula telephono cuniuncta[4]

recensere
  • exceptaculum
  • responsorium automaticum
  • statio basis
  • telephonum sine funiculo
  • tabella pinnarum
  • telephonum visificum
  • cella telephonica
  • telephonum nummarium
  • restitutio nummorum
  • telephonium chartarium
  • officium informationis
  • conciliatio
  • telephonema reciprocum
  • seligere numerum
  • numerus praeselectorius
  • respondere
  • occupatus, interruptus
  • nuntius brevis (SMS)
  • nuntius vocalis
  1. 1.0 1.1 PONS Wörterbuch des neuen Lateins: Deutsch-Latein [editio Theodisca Lexici recentis Latinitatis] (Klett. ISBN 3-12-517522-4)
  2. Acta Sanctae Sedis, Vol. XXXIX‎ (1906), p. 379
  3. In libro Harrius Potter et Philosophi Lapis inscriptum.
  4. Dorling Kindersley, Visuelles Wörterbuch (Londinii 2010), p. 99.

Nexus externus

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad telephona spectant.