Celebis[1][2] (Indonesice Sulawesi) est una ex quattuor Maioribus Insulis Sundanensibus, undecima a maxima telluris insula, quae ad orientem Bornei, occidentem Insularum Moluccarum, et meridiem Mindanai Archipelagique Suluensis sita est. Regitur ab Indonesia, cui solum Sumatra, Borneum, et Papua sunt maiores, et solum Iavae et Sumatrae sunt maiores multitudines.

Tabula topogrpahica.

Terra Celebensis quattuor paeninsulas comprehendit, quae sunt Minahassa in septentrionibus; Paeninsula Orientalis, Paeninsula Meridiana, et Paeninsula Meridio-Orientalis. Tres sinus has paeninsulas separant, quae sunt Sinus Tomini inter Minahasam et Paeninsulam Orientalem, Sinus Tolo inter paeninsulas orientalem et meridio-orientalem, et Sinus Bone inter paeninsulas meridianam et meridio-orientalem. Fretum Macassarense orientale insulae latus sequitur et insulam a Borneo separat.

EtymologiaRecensere

Insulae nomen proprium fortasse ex vocabulis sula 'insula' et besi 'ferrum' venit, et historicam ferri exportationem ex depositis ferri prope Lacum Matano attingere potest.[3] Nomen Sulawesi in variis linguis post Indonesiam liberatam ad insulam late adhiberi coepit. Nomen Celebes primum ab exploratoribus Portugallicis insulae datum est; quamquam eius significatio propria est obscura, nomen ipsum Portugallice conversum putari potest.[4]

PraehistoriaRecensere

 
Lapis megalithicus in Media Sulavesia.

Ante mensem Octobrem 2014, homines moderni sese in Sulavesiá meridianá circa annum 30 000 a.C.n. per computationem radiocarbonicam indiciorum in refugiis saxosis inventorum constituere putabantur.[5][6] Priora indicia occupationis ab hominibus nondum inventa sunt, sed insula paene certe pars fuerat pontis terrestris quem homines ad Australiam et Novam Guineam inveniendas ante saltem 40 000 a.C.n. transierant.[7] Sunt nulla indicia Hominem erectum Sulavesiam attigi; inculta instrumenta lapidea in dextrá Walennae Fluminis ripá ad Beruu anno 1947 inventa et cum fossilibus vertebratorum consociata ex Pleistocaeno olim putabantur,[8] sed nunc ex fortasse 50 000 a.C.b. exstare putantur.[9]

In Sulavesia Media sunt plus quam quadringenta megalitha granitis, quae varia studia archaeologica dicunt annos ab 3000 a.C.n. ad 1300 p.C.n. facta esse. Magnitudine a paucis centimetris ad circa 4.5 metra variant, quorum prima proposita ignota sunt. Circa triginta formas humanas exhibent. Alia megalitha magnae ollae (kalamba) et patinae lapideae (tutu'na) videntur.[10][11]

Mense Octobri 2014, archaeologi nuntiaverunt picturas cavernarum in Maros abhinc annorum 40 000 factas esse. Doctor Maxime Aubert ex Universitate Griffithiana in Terra Reginae Australiae dixit minimam adumbrationis manus aetatem esse 39 900 annos, quam ob causam haec pictura est veterrima stincilla manualis in mundo," et addidit: "Iuxta quam est sus qui non minus quam 35 400 habet, et haec est una ex veterrimis picturis in mundo, si non veterrima est."[12][13]

RectioRecensere

Insula in sex provincias divisa est, quae sunt Gorontalo, Sulavesia Occidentalis, Sulavesia Meridiana, Sulavesia Media, Sulavesia Meridio-Orientalis, Sulavesia Septentrionalis. Sulavesia Occidentalis, provincia nova, anno 2004 ex Sulavesia Meridiana erecta. Maximae urbes in insula sunt Makassar, Manado, Palu, Kendari, Bitung, Gorontalo, Palopo, Baubau.

Provincia Area in
chiliometris2
Multitudo
(2010 census)
Multitudo
(2019 aestimatio)
Densitas
per km2
(2019)
Sulavesia Meridiana 46 717.48 8 034 776 8 819 500 188.8
Sulavesia Occidentalis 16 787.18 1 158 651 1 359 200 81.0
Sulavesia Media 61 841.29 2 635 009 3 042 100 49.2
Sulavesia Meridio-Orientalis 38 067.70 2 232 586 2 663 700 70.0
Gorontalo 11 257.07 1 040 164 1 176 400 104.5
Sulavesia Septentrionalis 13 851.64 2 270 596 2 512 900 181.4
Summa 188 522.36 17 371 782 19 573 800 103.8
Urbs Provincia urbem continens Multitudo (2010 census) Multitudo
(2014 aestimatio)
Macassar Sulavesia Meridiana 1 339 374 1 398 804
Manado Sulavesia Septentrionalis 408 354 430 790
Palu Sulavesia Media 335 297 362 621
Kendari Sulavesia Meridio-Orientalis 289 468 314 042
Bitung Sulavesia Septentrionalis 187 932 196 936
Gorontalo Gorontalo 179 991 196 464
Palopo Sulavesia Meridiana 148 033 154 579
Baubau Sulavesia Meridio-Orientalis 137 118 148 366

Flora et faunaRecensere

 
Tongkoko est mons ignifer in Sulvesia Septentrionali.
 
Casa indigenarum.
 
Dux loci (1872).
 
Stincillae manuales in Pettakere Caverna in Maros.
 
Sepulcretum Toraja. Tautau, statua quae homines sepultos repraesentat, in rupibus videtur.
 
Babyrousa celebensis in Sulavesia endemica est.
 
Trichoglossus ornatus in Sulavesia endemicus est.
 
Quindecim species familiae Zenarchopteridarum in Sulavesia endemicae sunt, inter quas duodecim Nomorhamphus (pictus), Dermogenys orientalis, Dermogenys vogti, et Tondanichthys kottelati.[14][15][16]
 
Caridina loehae in Sulavesia invenitur.
 
Bunaken insula a Manado Tua insula visa.

Sulavesia pars Wallaceae est, quod significat ei esse mixturam specierum Indomalaesianarum et Australasianarum, quae insulam per dissipationem oceanicam attigerunt.[17][18] Inter autem floras est Eucalyptus deglupta, unus eucalyptus endemicus. Sunt in insula octo vivaria civica, quorum quattuor plerumque sunt vivaria marina. Vivaria quibus sunt maximae areae sunt Bogani Nani Wartabone (2871 km2) et Lore Lindu Vivarium Civicum (2290 km2). Bunaken Vivarium Civicum, quae oecosystema curalinum multiplicum protegit, patrimonium totius mundi UNESCO propositum est.

MammaliaRecensere

Pleistocaeno ineunte, Sulavesiae fuit elephas nanus et ob nanismum insularem Stegodon nanus (Stegodon sompoensis, cognatus elephantium);[19] deinde ambo genera a maioribus animalibus substituta sunt.[20][21] Celebochoerus, suida praegrandis, olim etiam exstabat.[22] Putantur multi immigrantes per Philippinas advenisse, cum Sulavesia vicissim statio temporaria migrantium ad Flores esset.[23] Commutatio faunarum Pleistocaenica agnoscitur, cum nonnullae tarsiidae endemicae ab advenis substitutae essent, et Celebochoerus ab herbivoris magnitudinis mediae, praecipue a babyrousa, anoa (bubalo nano), et sue celebensi.[24]

Sunt in Sulavesia 127 mammalium species exstantes notae. Multae, 62 centesimae (79 species), sunt endemicae. Maximae sunt duae species bubali nani. Alia artiodactyla in Sulavesia sunt sus celebensis et babyrousa. Solum carnivorum indigena est Macrogalidia musschenbroekii[22] (Paradoxurus hermaphroditus et Viverra tangalunga, ambae Viverridae, introductae sunt).[25]). Inter Primates exstantís sunt nonnullae tarsiidae nocturnales (Tarsius fuscus, T. dentatus, T. spectrumgurskyae, T. supriatnai, wallacei, T. lariang, et T. pumilus), et inter macacas diurnales sunt M. hecki, M. ochreata, M. nigra, M. nigrescens, M. maura, et M. tonkeana. Plura mammalia Sulavesiensia sunt Eutheria, qui cognatos Asianos habent, sed nonnullae species Phalangeridarum, marsupialium arborealium originis Australasianae, etiam exstant, inter quae Ailurops ursinus diurnalis et Strigocuscus celebensis nocturnalis.

Sulavesiae sunt multa genera rodentiorum endemicorum. Inter muridas in Sulavesia et insulis proxime adiacentibus (sicut Togian Insulae, Buton, et Muna) sunt Bunomys, Echiothrix, Margaretamys, Taeromys, Tateomys, et genera monotypica Eropeplus, Hyorhinomys, Melasmothrix, Paucidentomys, Paruromys, Sommeromys. Endemica sciuridarum genera sunt Hyosciurus, Prosciurillus, Rubrisciurus, Waiomys.

Plus quam viginti species chiropterorum in Sulavesia adsunt, sed solum novem endemicae sunt: Rhinolophus tatar et Scotophilus celebensis ac megachiroptera Acerodon celebensis, Boneia bidens, Dobsonia exoleta, Harpyionycteris celebensis, Neopteryx frosti, Rousettus celebensis, Styloctenium wallacei.

Inter soricidas endemicas, Crocidura lea, Crocidura levicula, et Crocidura rhoditis in Sulavesia inveniuntur.

AvesRecensere

Species avium in Sulavesia inventae etiam in aliis insulis proximis habitant, sicut in Borneo; 31 centesimae avium Sulavesianarum alibi non inveniuntur. Una species endemica quae in periculum vocatur (etiam in insulis vicinis inventa) est Macrocephalon maleo (maleo), megapodum magnitudinis galli, quod plerumque super terram degere solet et aliquando arená calidá iuxta spiramenta volcanica ad ova incubanda utitur. Aliae aves endemicae sunt Aramidopsis plateni (volatu carens), Enodes erythrophris, Tyto rosenbergii, Basilornis celebensis, Eurostopodus diabolicus, et Scissirostrum dubium. Circa 350 species avium in Sulavesia habitant.

ReptiliaRecensere

Maiora Sulavesiae reptilia non sunt endemica. Inter quae sunt Malayopython reticulatus, Python bivittatus, Ophiophagus hannah, Varanus salvator, Hydrosaurus amboinensis,[26] Crocodylus porosus,[26][27] et Chelonia mydas. Megalochelys atlas, una ex exstinctis testudinidis praegrandibus, olim exstabat, sed abhinc annorum 840 000 vel antea evanuit, fortasse ob homines adventos.[19][21] Similiter, Varanus komodoensis vel squamata similia insulam olim habitavisse videntur, inter praedatores apices.[28] Inter parviores Sulavesiae angues sunt Calamaria boesemani, C. muelleri, C. nuchalis, Cyclotyphlops, Enhydris matannensis, Ptyas dipsas, Rabdion grovesi, Tropidolaemus laticinctus, et Typhlops conradi, quorum omnes sunt endemici. Similiter, inter parviores species non endemicas sunt Bronchocela jubata, Dibamus novaeguineae, et Gekko smithii, praeter species endemicas sicut Lipiniam infralineolatam et Luperosaurum iskandari.

AmphibiaRecensere

Inter amphibia Sulavesiensia sunt decem species ranarum endemicarum, quae sunt Hylarana celebensis, H. macrops, H. mocquardi, Ingerophrynus celebensis, Limnonectes arathooni, L. larvaepartus, L. microtympanum, Occidozyga celebensis, O. semipalmata, et O. tompotika, praeter Rhacophorum edentulum et R. georgii, endemicas ranas ut appellantur "volantes."

Pisces aquae dulcisRecensere

Sulavesia plus quam septuaginta piscium aquae dulcis species sustinet,[29] quorum plus quam 55 endemicae sunt.[30] Inter tales pisces sunt genus Nomorhamphus, una ex zenarchopteridis, quibus sunt duodecim species solum in Sulavesia inventae (aliae species in Philippinis habitant).[14][15] Praeter Nomorhamphum, pisces aquae dulcis Sulavesiae plerumque sunt adrianichthyidae, Glossogobius et Mugilogobius (ambo in gobiiformibus), et pisces subfamiliae Telmatherinidarum.[30] [31] Alius piscis endemicus inusitatus est Lagusia micracanthus ex fluminibus in Sulavesia Meridiana, solus piscis sui generis et una ex minimis terapontidis.[32] Bostrychus microphthalmus, una ex eleotridis ex Maros Karst, est solus piscis cavernarum ex Sulavesia descriptus,[33] sed ut videtur species non descripta ex eadem regione et eodem genere etiam exstat.[34]

Crustacea et gastropoda aquae dulcisRecensere

Multae species generis Caridinae et nonnulla genera familiae Parathelphusidarum (inter quae Migmathelphusa, Nautilothelphusa, Parathelphusa, Sundathelphusa, Syntripsa) in Sulavesia endemica sunt.[35][36] Nonnullae ex his speciebus populo gratissimae in avocamento aquariorum factae sunt, et quia plures solum in una serie lacuum habitant, detrimento habitationis vulnerari possunt.[35][36] Etiam sunt nonnulla parva decapoda endemica quae in cavernis habitant, praecipue in Maros Karst. In eorum numero perscribitur Cancrocaeca xenomorpha[37]

Genus Tylomelania, gastropodum aquae dulcis, etiam endemicum est in Sulavesia, cuius plurimae species solum in Poso lacu et Malili serie lacuum habitant.[38]

MiscellaneaRecensere

Latimeria menadoensis (Indonesice raja laut, Latimeriidae) et Thaumoctopus mimicus (Octopodidae) in aquis ante litus Sulavesiense exstant.

CircumiectaRecensere

Maxima circumiectorum res in Sulavesia est desilvatio. Eruditi anno 2007 observabant 80 centesimas silvae Sulavesiensis laesas aut amissas esse, praecipue in terris humilibus et inter regiones arborum mangle.[39] Silvae caesae sunt ob lignum et magna agriculturae proposita. Damnum silvae multis ex speciebus endemicis minatur. Praeterea, 99 centesimae ex terris madidis laesae aut amissae sunt. Inter alias circumiectorum minas sunt venatio animalium ferorum et fodinae.[40]

VivariaRecensere

Sulavesiae sunt sex vivaria civica et undeviginti reservationes naturales. Praeterea sunt tres maritimae regiones protectae. Multa ex viviariis. Arbores caesi, fodinae, et desilvation ob agriculturam vivaria minantur.[41]

NotaeRecensere

  1. "Celebes, insula Asiae, Celebis": Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~. "Macassaria, Macassar in Celebis insula" (p. 379 apud Google Books)
  2. Vb. adiect. "Celebensis", cf. nomina biologica e.g. Sus celebensis
  3. Watuseke 1974.
  4. Everett-Heath 2018: 1131.
  5. Glover 2014.
  6. Bulbeck, Sumantri, et Hiscock 2014.
  7. Macknight 1975.
  8. Bartstra et al. 1991.
  9. Bulbeck, Sumantri, et Hiscock 2014.
  10. Hile 2001.
  11. Sangadji, Ruslan: C. Sulawesi's Lore Lindu park, home to biological wealth, The Jakarta Post, 5 Iunii 2005 Formula:Webarchive.
  12. Anglice "Next to it is a pig that has a minimum age of 35,400 years old, and this is one of the oldest figurative depictions in the world, if not the oldest one."
  13. Formula:Cite newspaper
  14. 14.0 14.1 The Systematic Review of the Fish Genus Nomorhamphus – Louie, Kristina, research paper, Colgate University, Hamilton, New York, 1993.
  15. 15.0 15.1 Species generis "Nomorhamphus" apud FishBase.
  16. Formula:FishBase.
  17. Moss et Wilson 1998.
  18. Morrison, J. (2002). "Indonesia: Island of Sulawesi" .
  19. 19.0 19.1 Corlett, R. T. (November 2010). "Megafaunal extinctions and their consequences in the tropical Indo-Pacifc". Altered Ecologies: Fire, Climate and Human Influence on Terrestrial Landscapes. Terra Australis. 32. ANU Press. pp. 117–132 (vide p. 122). ISBN 978-1921666803 .
  20. Aziz 2000.
  21. 21.0 21.1 Morwood, M.; van Oosterzee, P. (5 Decembris 2016). A New Human: The Startling Discovery and Strange Story of the "Hobbits" of Flores, Indonesia, Updated Paperback Edition. Taylor & Francis. p. 146. ISBN 978-1315435633 .
  22. 22.0 22.1 Groves C. (1 Iunii 2001). "Mammals in Sulawesi: Where did they come from and when, and what happened to them when they got there?". Faunal and Floral Migration and Evolution in SE Asia-Australasia. CRC Press. pp. 333–342. ISBN 978-90-5809-349-3 .
  23. Morwood & van Oosterzee (2016), p. 147
  24. Laurent et al. 2018.
  25. Tasirin, J.; Dinets, V.; Meijaard, E.; Brodie, J.; Nijman, V.; Loffeld, T. A. C.; Hilser, H.; Shepherd, C. et al (2015). "Macrogalidia musschenbroekii". The IUCN Red List of Threatened Species 2015: e.T12592A45198901 
  26. 26.0 26.1 Whitten, T.; Henderson, G. S. (19 Iunii 2012). Ecology of Sulawesi. Tuttle Publishing. pp. 496–499. ISBN 978-1462905072 
  27. Sideleau, B. M. (Aprilis 2016). "Recent Records of Crocodiles on the Island of Sulawesi, Indonesia" .
  28. Hocknull et al. 2009.
  29. Nguyen et De Silva 2006.
  30. 30.0 30.1 Parenti 2011.
  31. Gray et McKinnon 2006.
  32. Vari, P. R., et Hadiaty, K. R. (2012). "The Endemic Sulawesi Fish Genus Lagusia (Teleostrei:: Terapontidae)." The Raffles Bulletin of Zoology 60 (1): 157–62.
  33. Hoese, D. F., et M. Kottelat (2005), "Bostrychus microphthalmus, a new microphthalmic cavefish from Sulawesi (Teleostei: Gobiidae)." Ichthyol. Explor. Freshwaters 16 (2): 183–91/
  34. Saturi, O. S. (31 Maii 2012). Ikan, Kepiting dan Udang Buta Penghuni Karst Maros. Mongabay-Indonesia. Situs accesus 23 Novembris 2012.
  35. 35.0 35.1 von Rintelen, K., et Y. Cai (2009), "Radiation of endemic species flocks in ancient lakes: systematic revision of the freshwater shrimp Caridina H. Milne Edwards, 1837 (Crustacea: Decapoda: Atyidae) from the ancient lakes Of Sulawesi, Indonesia, with the description of eight new species," Raffles Bulletin of Zoology 57: 343–452.
  36. 36.0 36.1 Chia, O. C. K. et P. K. L. Ng (2006), "The freshwater crabs of Sulawesi, with descriptions of two new genera and four new species (Crustacea: Decapoda: Brachyura: Parathelphusidae)," Raffles Bulletin of Zoology 54: 381–428.
  37. Deharveng, L. , D. Guinot et P. K. L. Ng (2012), "False spider cave crab, (Cancrocaeca xenomorpha)." Formula:Webarchive. ASEAN Regional Center for Biodiversity Conservation. Situs accessus 13 Novembris 2012.
  38. von Rintelen , T., K. von Rintelen, et M. Glaubrecht (2010), "The species flock of the viviparous freshwater gastropod Tylomelania (Mollusca: Cerithioidea: Pachychilidae) in the ancient lakes of Sulawesi, Indonesia: the role of geography, trophic morphology and color as driving forces in adaptive radiation," in Glaubrecht, M., et H. Schneider, eds. (2010), Evolution in Action: Adaptive Radiations and the Origins of Biodiversity (Heidelbergae: Springer), 485–512.
  39. "Sulawesi Profile."
  40. "Sulawesi Profile."
  41. "Sulawesi Profile."

BibliographiaRecensere

  • Aziz, F. 2000. "The Pleistocene Endemic Fauna of the Indonesian Archipelago." Tropics 10 (1): 135–43. doi:10.3759/tropics.10.135. PDF.
  • Bartstra, Gert-Jan, Susan Keates, Basoek, et Bahru Kallupa. 1991. "On the dispersal of Homo sapiens in Eastern Indonesia: the Paleolithic of South Sulawesi." Current Anthropology 32 (3): 317–21.
  • Bellwood, Peter. 1997. The prehistory of the Indo-Malaysian archipelago. Honolulu: University of Hawaii Press.
  • Bulbeck, David, Iwan Sumantri, et Peter Hiscock. 2014. "Leang Sakapao 1; a second dated Pleistocene site from South Sulawesi, Indonesia." Modern Quaternary Research in Southeast Asia 18: 111-28.
  • Caldwell, I. 1995. "Power, state and society in pre-Islamic South Sulawesi." Bijdragen tot de Taal-, Land- en Volkenkunde 151: 394–421.
  • Everett-Heath, John. 2018. The concise dictionary of world place-names. Ed. 4a. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 9780191866326. OCLC 1053905476.
  • Ghost, Pallab. 2014. "Painted caves challenge art origins." BBC News, 8 Octobris 2014. Editio interretialis.
  • Glover, Ian. 2014. "Leang Burung 2: an Upper Palaeolithic rock shelter in South Sulawesi, Indonesia." Modern Quaternary Research in Southeast Asia 6: 1–38.
  • Grantz, Laurent A. F., Anna Rudzinski, Abang Mansyursyah Surya Nugraha, Allowen Evin, James Burton, Ardern Hulme-Beaman, Anna Linderholm, Ross Barnett, Rodrigo Vega, Evan K. Irving-Pease, James Haile, Richard Allen, Kristin Leus, Jill Shephard, Mia Hillyer, Sarah Gillemot, Jeroen van den Hurk, Sharron Ogle, Cristina Atofanei, Mark G. Thomas, Friederike Johansson, Abdul Haris Mustari, John Williams, Kusdiantoro Mohamad, Chandramaya Siska Damayanti, Ita Djuwita Wiryadi, Dagmar Obbles, Stephano Mona, Hally Day, Muhammad Yasin, Stefan Meker, Jimmy A. McGuire, Ben J. Evans, Thomas von Rintelen, Simon Y. W. Ho, Jeremy B. Searle, Andrew C. Kitchener, Alastair A. Macdonald, Darren J. Shaw, Robert Hall, Peter Galbusera, Greger Larson. 2018. "Synchronous diversification of Sulawesi's iconic artiodactyls driven by recent geological events." Proceedings of the Royal Society B: Biological Sciences 285 (1876): 20172566. doi:10.1098/rspb.2017.2566. PMC 5904307. PMID 29643207.
  • Gray, S. M., et J. S. McKinnon. 2006. "A comparative description of mating behavior in the endemic telmatherinid fishes of Sulawesi's Malili Lakes." Environmental Biology of Fishes 75: 471–82/
  • Hile, Jennifer. 2001. "Explorer's Notebook: The Riddle of Indonesia's Ancient Statues." National Geographic, 12 Decembris 2001. Editio interretialis.
  • Hocknull, S. A., P. J. Piper, G. D. van den Bergh, R. A. Due, M. J. Morwood, et I. Kurniawan. 2009. "Dragon's paradise lost: palaeobiogeography, evolution and extinction of the largest-ever terrestrial lizards (Varanidae)." PLOS One 4 (9): e7241. Bibcode:2009PLoSO...4.7241H. doi:10.1371/journal.pone.0007241. PMC 2748693. PMID 19789642.
  • International Hydrographic Organization. 1953. Limits of Oceans and Seas. Ed. 3a. PDF.
  • Macknight, C. C. 1975. "The emergence of civilization in South Celebes and elsewhere." In Pre-Colonial state systems in Southeast Asia, ed. A. Reid et L. Castles, 126–135. Kuala Lumpur: Malaysian Branch of the Royal Asiatic Society.
  • Moss, S. J., et M. E. J. Wilson. 1998. "Biogeographic implications of the Tertiary palaeogeographic evolution of Sulawesi and Borneo." PDF. In Biogeography and Geological Evolution of SE Asia, ed. R. Hall et J. D. Holloway, 133–163. Google Books. Backhuys. ISBN 978-90-73348-97-4.
  • Nguyen, T. T. T., et S. S. De Silva. 2006. "Freshwater finfish biodiversity and conservation: an asian perspective." Biodiversity and Conservation 15 (11): 3543–68.
  • Noorduyn, J. 1956. "De Islamisering van Makasar." Bijdragen tot de Taal-, Land- en Volkenkunde 112: 247–66.
  • Parenti, L. R. 2011. "Endemism and Conservation of the Native Freshwater Fish Fauna of Sulawesi, Indonesia." Prosiding Seminar Nasional Ikan 4: 1-10.
  • Von Rintelen, T., et al. 2014. "A Snail Perspective on the Biogeography of Sulawesi, Indonesia: Origin and Intra-Island Dispersal of the Viviparous Freshwater Gastropod Tylomelania." PLoS ONE 9, no. 6 (6): e98917. doi:10.1371/journal.pone.0098917. PMC 4090239. PMID 24971564.
  • Watuseke, F. S. 1974. "On the name Celebes." Sixth International Conference on Asian History, International Association of Historians of Asia, Yogyakarta, 26–30 August. Manuscriptum non editum.

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Celebem spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 2°0′0″S 121°0′0″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica