Granitum (lapis)

(Redirectum de Granites)
Vide etiam paginam fere homonymam: Granatum (lapis)

Granitum (-i, n, sc. 'marmor')[1] sive granites[2][3] (-ae, m, sc. 'lapis') est lapis, accuratius saxum igneum, ex quo maxima pars terrae continentis consistit. Granitum infra superficiem orbis terrarum natum est, saepissime in profundo plus duorum chiliometrorum, cum magma in crystalla mutatum est. Granitum abundat quarzo, spathis, sed etiam fuscis mineralibus, imprimis mica. Magna est in graniti speciebus diversitas.

Digitus humanus et granites (saxum igneum intrusivum) in Chennai Indiae expositum.
Photographema ex propinquo factum graniti granorum medii magitudinis (granitum ex regione Strzelin in Polonia). Grana fusca fulvaque Quarzum; grana sublustria: Spatha; grana nigra: Biotite (genus micae).

NotaeRecensere

  1. DWDS, sub voce "Granit"
  2. granites ac montes granitici apud: Disputatio geologica de granite (1820)
  3. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad granitum spectant.