Aperire sectionem principem
Wikidata-logo.svg Maderaspatanum
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: India
Locus: 13°5′24″N 80°16′12″E
Numerus incolarum: 10 265 000
Zona horaria: UTC+5:30
Situs interretialis
Nomen officiale: Madras, Мадрас, Ченнаи

Gubernium

Praefectus: K. Palanisamy

Geographia

Superficies: 426 830 040 Metrum quadratum

Coniunctiones urbium

Tabula aut despectus

Maderaspatanum: situs
Museum Administrationis Chennaiensis

Maderaspatanum,[1][2][3] vulgo Cennaī[4] (scriptura Tamulica சென்னை, devanagari चेन्नई), anno 1639 condita, est urbs Indiae circiter 4 216 268 incolarum et civitatis Tamil Nadu caput.

ClimaRecensere

Urbi Chennaiensi clima est tropicum savanense per enumerationem Köppen–Geiger, temperatura aëris minima mense Ianuario 21° atque mense Maio 28°, maxima inter 29° et 37°, sed minima extrema usque hodie nota 13.9° diebus 11 Decembris 1895 et 29 Ianuarii 1905, maxima extrema 45° die 31 Maii 2003; pluviis mense Martio ad 4 mm tantum, mense Iulio 100 mm, mense Novembri 407 mm, toto anno non minus quam 1 391 mm elevatis; diebus pluviosis mense Martio fere nullis, mense Novembri 12, per annum totum fere 59 incidentibus; humiditate relativa inter mensuras 58% mense Iunio et 78% mense Novembri reperta, horis solis fulgentis per annum totum 2 762 repertis; ventis inter menses Aprilem et Octobrem ex austro-occidente, inter Novembrem et Martium e boreo-orienti flantibus.[5] Statio calidissima (mense Maio exeunte Iunioque ineunte) nomine Agninakṣatra appellatur, scilicet "sidus ignis", e cognomine Pleiadum Sanscritico, sole eis diebus per hoc sidus procedente.

Incolae notabilesRecensere

NotaeRecensere

  1. "Maderaspatanum" in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~
  2. Vb. adiect. "Maderaspatanus": cf. binomina Zosterops maderaspatanus, Cucumis maderaspatanus
  3. Seu "Madraspolis", vulgo olim Madras. Cf. vb. adiect. "Madraspolitanus" apud "Archidioecesis Madraspolitanus et Meliaporensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  4. Vb. adiect. "Chennaiensis": cf. binomina Pterygocythereis chennaiensis, Crassostrea Chennaiensis
  5. Res climatologicae e Vicipaedia Anglica extractae, fontibus fidei dignis ibi citatis

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Maderaspatanum spectant.


Indiae urbes milies milium incolarum