Aperire sectionem principem
Wikidata-logo.svg Amedebatum
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: India
Locus: 23°1′48″N 72°34′48″E
Numerus incolarum: 7 645 000
Zona horaria: UTC+5:30
Situs interretialis

Gubernium

Praefectus: Gautam Shah

Geographia

Superficies: 464.165 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Valdoletum, Astrachanum, Urbs Fluminensis, Columbus, Jersey City

Amedebatum,[1] (Guzaratice અમદાવાદ, Amadāvāda) est civitatis Guzaratae in India urbs maxima. 5 570 585 incolas habet. Nomen Persice احمدآباد, Aḥmedābād, 'urbem Ahmedi' significat, id est Ahmedi sachi, qui annis 1411–1452 regnavit. Etiam "Mancunium orientale", causa magnae industriae textilis, appellatur.

ClimaRecensere

 
Prospectus in Amedebatum.

Urbi Amedebato clima est semiaridum calidum per enumerationem Köppen–Geiger sed pluviis sub hippalo abundantibus gratia ad clima tropicum savanense proximum, in stationes quattuor dividendum, videlicet calidius a mense Martio, hippalum ab Iunio, tepidius ab Octobri; temperatura aëris maxima mense Maio 42°, Ianuario 28°, minima Ianuario 12.5° et Iunio 27.5°; pluviis inter menses Decembrem et Martium ad fere 1 mm tantum per mensem, sed mense Iulio 291 mm, mense Augusto 266 mm, toto anno non minus quam 751 mm elevatis; diebus pluviosis per annum totum fere 34 accidentibus; humiditate relativa inter mensuras 37% mense Martio et 81% mense Augusto reperta.[2]

NotaeRecensere

  1. Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~ s.v. India
  2. Res climatologicae e Vicipaedia Anglica extractae, fontibus fidei dignis ibi citatis

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Amedebatum spectant.
Indiae urbes milies milium incolarum