Dellium, ipso loco Dilli vel Dehli[1] enuntiatum, rite Territorium Capitale Nationale Delliense, est maxima area metropolitana et secunda metropolis numero civium in India.[2][3][4][5] Dellium est octava orbis terrarum metropolis, 16 753 235 habitantibus in territorio tempore census 2011. Sunt paene 22.2 milliones habitantium in regione urbana, quae etiam Noidam, Noidam Maiorem, Ghaziabad, Gurgaon, et Faridabad, cum aliis oppidis minoribus, comprehendit.[6]

Wikidata Dellium
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: India
Locus: 28°40′0″N 77°13′0″E
Numerus incolarum: 26 495 000
Zona horaria: UTC+5:30

Gestio

Procuratio superior: National Capital Territory of Delhi

Geographia

Superficies: 1 484±1 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: North West Delhi district, North East Delhi district, East Delhi district, South Delhi district, South West Delhi district, West Delhi district, North Delhi district, Central Delhi district, New Delhi district, Shahdara District, South East Delhi district

Coniunctiones urbium

Tabula aut despectus

Dellium: situs
Dellium: situs
Despectus in metropolitanam Dellii regionem ex satellite Landsat-5, 12 Martii 2011 facta.
Flumen Iamuna prope Dellium.

Nomen Dellii saepe ad regiones urbanas prope Territorium Capitale Nationale spectat, atque adeo ad Novum Dellium, caput Indicum, quod intra metropolem iacet. Quamquam Unionis territorium a gubernatione foederata administrata, NCT hodie est civitatis Indiae simile, legislatura praedita, et superiore iudicio exsecutivaque ministrorum concilio, capite principe ministro. Novum Dellium, a gubernatione Indiae et gubernatione Dellii coniunctim administratum, etiam est caput Territorii Capitalis Nationalis.

Regio urbis, ad ripas Fluminis Yamunae sita, continenter post saeculum 6 a.C.n. vel ante habitata est,[7] sed habitatio humana creditur post secundum millennium a.C.n. coepisse.[8] Dellium late habetur situs Indraprasthae, commenticii capitis Pandavas tempore Mahabharata.[9] Dellium in historiam emersit maior urbs rerum politicarum, culturae, et commercii secundum itinera mercaturae inter Indiam septentrio-occidentalem et Planitiem Gangeticam, sultanatibus Delliensibus orsis.[10][11] Id est situs multorum monumentorum antiquorum et mediaevalium, et locorum reliquiorumque studii archaeologici. Anno 1639, Shahjahan imperator Mughal novam urbem muro cinctam Dellii aedificavit, quae caput erat Imperii Mughal a 1649 ad 1857.[12][13]

Clima recensere

Urbi Dellio clima est subtropicum humidum per enumerationem Köppen–Geiger sed atypicum, frigidum a medio Decembri ad Februarium medium, die frigidissimo circiter 4 Ianuarii incidente; calidum ab Aprili ad Octobrem, hippalo a die circiter 29 Iunii saeviente; temperatura aëris media mense Ianuario 14° atque mense Iunio 33°, minima inter 8° et 28°, maxima inter 21° et 39°, sed minima extrema usque hodie nota −2.2°, maxima extrema 48.4°; pluviis mensibus Novembri et Decembri 9 mm, mensibus Iulio et Augsuto 236 mm, anno toto ad 790 mm elevatis; diebus pluviosis per annum totum fere 73 incidentibus; humiditate relativa inter mensuras 33% mense Maio et 73% mense Augusto reperta, horis solis fulgentis mense Iulio 166, mense Octobri 270, per annum totum 2 685 repertis.[14]

Urbes sorores et regiones gemellae recensere

Dellio sunt urbes sorores sequentes:[15]

Urbs Locus geographicus Civitas Post
Seoul Area Capitis Civitatis Seoul Respublica Coreana
Sicagum Metropolitana Sicagi area Civitates Foederatae 2001[16]
Londinium Anglia+ Britanniarum Regnum 2002[17]
Angelopolis Los Angeles Comitatus Californiae Civitates Foederatae
Sydneium Nova Cambria Australis Australia
Kuala Lumpur Selangor Malaesia
Moscua Medius Districtus Foederalis Russia 2002[18]
Tokyo Regio Kantō (insulae Honshū) Iaponia
Ulan Bator Mongolia medio-orientalis Mongolia 2002[18]
Petropolis Districtus Foederalis Septentrio-Occidentalis Russia 2002[18]
Lutetia (Urbs Socia) Insulae Franciae (regio) Francia 2006[19]
Fukuoka Praefectura (Regio gemella) Kyushu Iaponia 2007

Universitas recensere

Universitas Dellii anno 1922 constituta est.

Cives clari recensere

Nati recensere

Notae recensere

  1. Hindice दिल्ली, देहली; Panjabi ਦਿੱਲੀ,  ਦੇਹਲੀ; Urdu دِلّی , دهلی
  2. Irfan Habib, The agrarian system of Mughal India, 1556-1707, Oxoniae: Oxford University Press, 1999, ISBN 9780195623291 
  3. Royal Asiatic Society, Journal of the Royal Asiatic Society of Great Britain & Ireland, Cambridge University Press, 1834 
  4. L.T. Karamchandani, India, the beautiful, Sita Publication, 1968 
  5. The National geographical journal of India, Volume 40, National Geographical Society of India, 1994 
  6. "World Urbanization Prospects: The 2009 Revision Population Database". UN .
  7. Asher, Catherine B (2000) [[[2000]]]. "Chapter 9:Delhi walled: Changing Boundaries". In James D. Tracy. City Walls. Cambridge University Press. pp. 247–81. ISBN 0521652219 .
  8. [http://www.indiatourism.com/delhi-history/index.html "Delhi History" in Delhi Tourism (Advent InfoSoft (P) Ltd). Nexus die 22 Decembris 2006 confirmatus. Nexus mortuus Ianuario 2011.
  9. [http://delhiplanning.nic.in/Economic%20Survey/ES%202005-06/Chpt/1.pdf "Chapter 1: Introduction," pp. 1–7 in Economic Survey of Delhi, 2005–2006 (Planning Department, Government of National Capital Territory of Delhi). Format PDF. Nexus die 21 Decembris 2006 confirmatus.
  10. Necipoglu, Gulru (2002) [2002]. "Epigraphs, Scripture, and Architecture in the Early Sultanate of Delhi". Muqarnas: An Annual on the Visual Culture of the Islamic World. BRILL. pp. 12–43. ISBN 9004125930 .
  11. Aitken, Bill (2001) [[[2002]]]. Speaking Stones: World Cultural Heritage Sites in India. Eicher Goodearth Limited. pp. 264 pages. ISBN 8187780002 .
  12. The Encyclopedia Americana: A Library of Universal Knowledge. 8. Encyclopedia Americana Corp. 1918. p. 621 .
  13. Sehgal, R.L. (1998) [[[1998]]]. Slum Upgradation: Emerging Issue & Policy Implication's. Bookwell Publications. p. 97. ISBN 8185040184 .
  14. Res climatologicae e Vicipaedia Anglica extractae, fontibus fidei dignis ibi citatis.
  15. "Delhi to London, it’s a sister act". India Times. 7 Iulii 2002 .
  16. "Sister cities of Chicago" .
  17. "Friendship agreement to be signed between London and Delhi" .
  18. 18.0 18.1 18.2 "Sister-City Agreements" .
  19. "Paris wants 'sister-city' relationship with Delhi" .

Bibliographia recensere

 
Fulmen prope Portam Indicam (India Gate) Novi Delli iactum.
 
Qutab minaretum est altissimum in orbis terrarum.
Aliae encyclopaediae

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Dellium spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 28°40′0″N 77°13′0″E • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия
Gubernatio
Aliae res
Indiae urbes milies milium incolarum