Sydneium[1][2] (Anglice Sydney) est caput provinciae Novae Cambriae Australis. Incolarum anno 2015 fere 4 921 000, haec est urbs Australiae et omnis Oceaniae maxima, urbe Australiana Melburnia locum secundum vindicante. Sydneium anno 1788 ab Arthuro Phillip conditum ad litus Maris Tasmaniani et sub montibus Caeruleis crevit, illo sinu circumdatum qui Portus Iacsonianus communiter appellatur (verbis conditoris ipsius "portuum totius mundi sine discrimine pulcherrimus" descriptus).[3]

Wikidata Sydneium
Res apud Vicidata repertae:
Sydneium: insigne
Sydneium: insigne
Civitas: Australia
Locus: 33°52′4″S 151°12′36″E
Numerus incolarum: 4 840 600
Zona horaria: UTC+10
Situs interretialis
Nomen officiale: Sydney

Gestio

Procuratio superior: Nova Cambria Australis

Geographia

Superficies: 12 144.6 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Tabula aut despectus

Sydneium: situs
Sydneium: situs

Historia

recensere
 
Sydneium portusque Sydneyensis e caelo visi

Aborigines Australiani ante triginta milia annorum in hoc loco habitabant.[4] Ibi autem anno 1788 ineunte Arthurus Phillip dux navium locum quaerebat ad castra carceralia ponenda, "sinu botanico" reiecto quia ibi neque portum securum neque aquae potabilis fontem reppererat. Ad litora igitur portús vel aestuarii magni ostium idoneum selegit et appellatione "Sydney Cove"[5] dignavit. Vexillum Britannicum ibi posuit, colonia Novae Cambriae Australis ita reclamata, die 26 Ianuarii 1788; qui dies quotannis sub nuncupatione diei Australiae (Australia Day) celebratur.

Suburbia prima ab anno 1830 ad 1850 facta sunt. Anno 1850, Universitas Sidneiensis condita est.

Anno 2000, Ludi Olympici Sydneii in Stadio Australiae peracta sunt.

 
Theatrum Operaticum Sydneianum.

Urbi Sydneio clima "subtropicum humidum" per enumerationem Köppen–Geiger attribuitur, temperatura aëris minima normalia inter 8.1° mense Iulio et 18.7° mense Ianuario, maxima normalia inter 16.3° et 25.9°, sed minima extrema usque hodie nota (die 22 Iunii 1932) 2.1°, maxima extrema (die 18 Ianuarii 2013) 45.8°; pluviis mense Septembri ad 68.3 mm tantum, mense Iunio 131.9 mm, per annum totum non minus quam 1 212.6 mm elevatis, pluvio diurnali omnino maximo 327.6 mm die 6 Augusti 1986; diebus pluviosis per annum totum fere 144 accidentibus; humiditate relativa inter mensuras 49% mense Augusto et 64% mense Februario; horis solis fulgentis mense Iunio 177, sed fere 240 per mensem ab Augusto ad Ianuarium, per annum totum 2 635 repertis; vento violentissimo 150 chm per horam die 19 Ianuarii 1958 relato.[6]

 
Sicca fruticum terra sclerophylla Sydneiensi, cui sunt arbores eucalyptorum. Royal National Park in Sutherland Shire.

Vulgatissimae plantarum communitates in regione Sydneii sunt apertae terrae silvestres gramineae,[7] cum aliquot insulis siccarum silvarum sclerophyllorum,[8] quae in arboribus eucalyptorum, casuarinis, melaleucis, corymbiis, angophorisque consistunt, cum fruticibus (usitate acaciis, callistemonibus, grevilleis, banksiis), et gramine semicontinuo in subtabulato.[9] Plantis huius communitatis sunt folia aspera et spicata, quia in regionibus minimae soli fertilitatis crescunt. Sydneio etiam sunt aliquot regiones madidarum silvarum sclerophyllarum, quae in regionibus madidioribus et elevatis in septentrione et septentrio-orientali inveniuntur. Quibus silvis insigniter sunt recta et alta arborum aulaea et madidum fruticum foliis mollibus praeditorum, polypodiopsidorum arboreorum, herbarumque subtabulatum.[10]

Permultae avium species in urbe habitant,[11] inter quas insigniter sunt Corvus coronoides (Corvidae), Gymnorhina tibicen (Artamidae), Ocyphaps lophotes (Columbidae), Manorina melanocephala (Meliphagidae), et Strepera graculina (Artamidae). Inter species introductas ubicumque in urbe visas sunt Strepera graculina (Sturnidae), Sturnus vulgaris (Sturnidae), Passer domesticus (Passeridae), et Spilopelia chinensis (Columbidae).[12] Reptilia etiam sunt crebra et plerumque scincidas comprehendunt.[13][14] Urbi autem sunt paucae species mammalium et aranearum indigenarum, sicut proprie Pteropus poliocephalus (Pteropodidae) et Atrax robustus (Atracidae).[15][16] Permultae species maritimae in eius portu et litoribus habitant.[17]

Incolae praeclari

recensere
  1. Carolus Egger, Diurnarius Latinus. Epitome actorum diurnorum in lingua Latina. (1980. ISBN 88-209-4366-2) p. 9
  2. Vb. adiect. "Sydneyensis", cf. "Archidioecesis Sydneyensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice). "Sidneiensis" in nomine universitatis, vide hic.
  3. "being with out exception the finest harbour in the world." Arthur Phillip, epistula ad marchionem de Lansdowne, 3 Iulii 1788 (Bibliotheca Civica Novae Cambriae Australis ms. MLMSS 7241 Textus.
  4. Macey (2007)
  5. A titulo ministri rerum internarum Britannici Thomae Townshend, vicecomitis Sydney.
  6. Res climatologicae e Vicipaedia Anglica extractae, fontibus fidei dignis ibi citatis inter quos "Sydney (Observatory Hill)" apud tabularium meteorologicum regiminis Australiani
  7. "Coastal Valley Grassy Woodlands". NSW Environment & Heritage 
  8. "Dry sclerophyll forests (shrub/grass sub-formation)". NSW Environment & Heritage 
  9. "Dry sclerophyll forests (shrubby sub-formation)". NSW Environment & Heritage 
  10. "Wet sclerophyll forests (grassy sub-formation)". NSW Environment & Heritage 
  11. Hindwood et McCill 1958.
  12. Dolby, Tim; Clarke, Rohan (2014). Finding Australian Birds. CSIRO Publishing. ISBN 9780643097667 .
  13. Cogger 2000.
  14. Green 1973.
  15. "Sydney's flying foxes now Bundy's problem". North Queensland Register. 2 Augusti 2012 .
  16. Whyte, Robert; Anderson, Greg (2017). A Field Guide to Spiders of Australia. Clayton VIC: CSIRO Publishing .
  17. Falkner, Inke; Turnbull, John (2019). Underwater Sydney. Clayton South, Victoria: CSIRO Publishing. ISBN 9781486311194 .

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Sydneium spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 33°52′4″S 151°12′36″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Store norske Lexikon