Mare Tasmanianum est magnum corpus aquae inter Australiam et Novam Zelandiam situm, circa 2000 chiliometra latum, mare marginale Oceani Pacifici Australis. Circa 2800 chiliometra a septentriones ad meridiem extendit. Ex Abel Tasman appellatur, exploratore Nederlandico, primo Europaeo noto qui Novam Zelandiam et Tasmaniam visit. Praefectus Iacobus Cook, explorator Britannicus, hoc mare annis fere 1770/1780 per suam primam explorationis navigationem penitus cognovit.

Despectus in Mare Tasmanianum ex satellite.

Mare Tasmanianum usitate in Australia et Nova Zelandia Fossa (The Ditch) appellatur; exempli gratia, fossam transire significat iter facere a Nova Zelandia ad Australiam et vice versa. Maorice, Mare Tasmanianum Te Tai-o-Rehua ('Mare Rehuae'), ex Rehua, figura mythologica, appellatur.[1]

NotaeRecensere

  1. Rawiri Taonui, Tapa whenua – naming places – Events, maps and European influences, Te Ara – the Encyclopedia of New Zealand (Ministry for Culture and Heritage), ISBN 978-0-478-18451-8. Situs renovatus 1 Martii 2009.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Mare Tasmanianum spectant.