Sturnus vulgaris est species avium passeriformium familiae Sturnidarum. Hic sturnus est circiter 20 centimetra longus, pennis nigris, aliquando punctis albis, cruribus roseis, rostro hieme nigro et aestate flavo. Iuvenes sunt fusciores adultis. Est avis garrula, praesertim cum congregatur, et clamorem non musicum sed varium facit. Facultas eius imitandi apud Plinium, auctores Mabinogii, ac Shakesperium notata est.

Sturnus vulgaris Tolosae

Classis : Aves 
Ordo : Passeriformes 
Subordo : Passeri 
Familia : Sturnidae 
Genus : Sturnus 
Species : S. vulgaris 
   
Conservationis status
Territorium
Indigena:       Peregrinus aestivus       Incola       Peregrinus hiemalisIntroductus:       Peregrinus aestivus       Incola

Huic speciei sunt circiter duodecim subspecies, quae in habitationibus apertis per Europam temperatam et Asiam occidentalem ova gignunt. Sturnus vulgaris in Australiam, Novam Zelandiam, Canadam, Civitates Foederatas, Mexicum, Peruviam, Argentinam, Falklandiam, Brasiliam, Chiliam, Uraquariam, Africam Australem, ac Viti introductus est.[2]

Apud Plinium

recensere

Gaius Plinius Secundus haec de sturnis scripsit:

abeunt et merulae turdique et sturni simili modo in vicina. sed hi plumam non amittunt nec occultantur, visi saepe ibi quo hibernum pabulum petunt [...] sturnorum generi proprium catervatim volare et quodam pilae orbe circumagi, omnibus in medium agmen tendentibus.[3]

[...]

cum haec proderem, habebant et Caesares iuvenes sturnum, item luscinias Graeco ac Latino sermone dociles, praeterea meditantes assidue et in diem nova loquentes, longiore etiam contextu. docentur secreto et ubi nulla alia vox misceatur, adsidente qui crebro dicat ea, quae condita velit, ac cibis blandiente.[4]

  1. IUCN
  2. Long, John L. (1981).
  3. Plinius, Naturalis historia 10.72–73.
  4. Plinius, Naturalis historia 10.118.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • IUCN Red List • WoRMS: Marine Species • Fossilworks • INPN France
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Sturnum vulgarem spectant.
  Vide "Sturnum vulgarem" apud Vicispecies.