Meliphagidae sunt magna et varia familia parvarum ad mediarum avium in Australia et Nova Guinea longe lateque diffusarum, sed etiam in Nova Zelandia, Insulis Pacificis usque ad Samoam et Tongam, et insulis in septentrionalibus occidentalibusque Novae Guineae Wallacea appellatis inventarum. Bali, in ulteriore Linea Wallacea, unam speciem habet.

Sunt 182 species in 42 generibus perscriptae, quarum fere dimidia pars est in Australia endemica; multae aliae species in Nova Guinea habitant. Meliphagidae cum familiis artissime cognatis, Maluridis, Pardalotidis, et Acanthizidis, sunt superfamilia Meliphagoidea, quae in prima passeriformium oscinorum radiatione orta est.[4]

Quamquam meliphagidae videntur et se gerunt sicut alii passeriformes qui nectar comedunt (praecipue Nectariniidae et Dicaeidae), non sunt cognatae, et similitudines sunt effectus evolutionis convergentis.

Nexus interni

Notae recensere

  1. In Sibley & Monroe 1990 perscripta.
  2. 2.0 2.1 Recentiores investigationes moleculares phylogeneticae a Driskell & Christidis 2004 factae hoc genus non esse monophyleticum probant.
  3. Recentiores investigationes moleculares phylogeneticae a Driskell & Christidis 2004 factae Xanthomyzam phrygiam in genere Anthochaera recte comprehendi probant; haec ergo species in proximo avium Australiae indice Anthochaera phrygia perscribetur (L. Christidis, pers. comm.)
  4. Barker et al. 2004.

Bibliographia recensere

  • Barker, F. K., A. Cibois, P. Schikler, J. Feinstein, et J. Cracraft. 2004. "Phylogeny and Diversification of the Largest Avian Radiation." Proceedings of the National Academy of Sciences 101:11040–11045.
  • Christidis, L., et W. E. Boles. 1994. The Taxonomy and Species of Birds of Australia and Its Territories. Royal Australasian Ornithologists Union Monograph 2. Melbourne: RAOU. ISBN 1-875122-06-0.
  • Cracraft, J., et J. Feinstein. 2000. "What is not a bird of paradise? Molecular and morphological evidence places Macgregoria in the Meliphagidae and the Cnemophilinae near the base of the corvoid tree." Proc. Roy. Soc. London, B 267:233–241.
  • Del Hoyo, J., A. Elliot, et D. Christie, eds. 2006. Picathartes to Tits and Chickadees. Handbook of the Birds of the World, 12. Lynx Edicions. ISBN 978-84-96553-42-2. [Solumk Epthianura et Ashbyia.]
  • Driskell, A. C., et L. Christidis. 2004. "Phylogeny and evolution of the Australo-Papuan honeyeaters (Passeriformes, Meliphagidae)." Molecular Phylogenetics and Evolution 31:943–960.
  • Driskell, A. C., L. Christidis, B. Gill, W. E. Boles, F. K. Barker, et N. W. Longmore. 2007. "A new endemic family of New Zealand passerine birds: adding heat to a biodiversity hotspot." Australian Journal of Zoology 55:1–6.
  • Sibley, C. G., et B. J. Monroe, Jr. 1990. Distribution and Taxonomy of Birds of the World. New Haven: Yale University Press. ISBN 0-300-04969-2.

Nexus externi recensere

 

Haec stipula ad avem spectat. Amplifica, si potes!