House Sparrow mar08.jpg

Classis : Aves 
Ordo : Passeriformes 
Subordo : Passeri 
Infraordo : Passerida 
Superfamilia : Paseroidea 
Familia : Passeridae 
Rafinesque, 1815

Passeridae sunt familia parvarum avium ordinis Passeriformium.[1] Distinctae a Passerellidis Americanis sunt. Multae species in aedificiis nidificant, ac potissimum multitudines passerorum domesticorum et montanorum in urbibus habitant, unde passeridae inter familiarissimas omnium avium ferarum sunt. Plerumque seminibus vescuntur, sed parva insecta etiam consumunt. Nonnullae species alimentum in circumiectis urbanis petunt, ac laridarum columbarumque similes, parvas multarum rerum quantitates avide edunt.

Sparrow in Tharparkar, Sindh
Passeri in Tharparkar in Sindh.
Pullus unius ex passeridis.
Passer moabiticus mas in Turcia meridiana et orientali.

DescriptioRecensere

Passeridae plerumque sunt aves parvae, pingues, brunneae, canae, quibus sunt caudae breves et rostra truncata et valida. Variationes inter species subtiles esse possunt. Species magnitudine variant a Passero eminibey, circa 11.4 centimetra longa et 13.4 grammata ponderis, ad Passerum gongonensem, circa 18 centimetra et 42 grammata. Corpora passeridarum corporum aliarum avium quae seminibus vescuntur similia sunt, sicut fringillidarum, sed exteriorem pinnam primariam dorsalem et os additum in lingua habent,[2][3] quod os, preglossale nominatum, linguam rigidam facit cum semina teneat. Aliae accommodationes ad semina consumenda sunt rostra praecipue formata et canales alimentarii praelongi.[4]

SpeciesRecensere

Familiae sunt quadraginta tres species in octo genera digestae.[5]

Imago Genus Species vivae
Hypocryptadius
  Passer.
  Carpospiza
  Petronia
  Gymnoris
  Montifringilla
Onychostruthus
  Pyrgilauda

NotaeRecensere

  1. Summers-Smith 2005: 17.
  2. Forshaw, Bledsoe, et Payne 1991: 222.
  3. Clement, Harris, et Davis 1993.
  4. Summers-Smith 2009.
  5. Gill et Donsker 2018.

BibliographiaRecensere

  • Christidis, L., et W. E. Boles. 2008. Systematics and Taxonomy of Australian Birds. Canberrae: CSIRO Publishing. ISBN 978-0-643-06511-6.
  • Clement, Peter, et P. R. Colston. 2003. "Sparrows and Snowfinches." In The Firefly Encyclopedia of Birds, ed. Christopher Perrins, 590–91. Firefly Books. ISBN 978-1-55297-777-4.
  • Clement, Peter, Alan Harris, et John Davis. 1993. Finches and Sparrows: an Identification Guide. Princetoniae Novae Caesareae: Princeton University Press. ISBN 978-0-691-03424-9.
  • Forshaw, Joseph, A. H. Bledsoe, et R. B. Payne, eds. 1991. Encyclopaedia of Animals: Birds. Londinii: Merehurst Press. ISBN 978-1-85391-186-6.
  • Gill, Frank, et David Donsker, eds. 2018. "Old World sparrows, snowfinches, weavers." World Bird List Version 8.1. International Ornithologists' Union. Editio interretialis.
  • Houlihan, Patrick E., et Steven M. Goodman. 1986. The Natural History of Egypt, Volume I: The Birds of Ancient Egypt. Warminster: Aris & Philips. ISBN 978-0-85668-283-4.
  • Post, Hans, Kees Heij, et Irene Goede. 2008. Sparrows. Honesdale Pennsylvaniae: Lemniscaat. ISBN 9781590785706.
  • Summers-Smith, J. Denis. 1963. The House Sparrow. New Naturalist. Londinii: Collins.
  • Summers-Smith, J. Denis. 1988. The Sparrows. Illust. Robert Gillmor. Caltoniae Staffordiensis Angliae: T. & A. D. Poyser. ISBN 978-0-85661-048-6.
  • Summers-Smith, J. Denis. 2005. On Sparrows and Man: A Love-Hate Relationship. Clevelandiae: Guisborough. ISBN 978-0-9525383-2-5.
  • Summers-Smith, J. Denis. 2009. "Family Passeridae (Old World Sparrows)." In Handbook of the Birds of the World: Volume 14: Bush-shrikes to Old World Sparrows, ed. Josep del Hoyo, Andrew Elliott, et David Christie. Barcinonae: Lynx Edicions. ISBN 978-84-96553-50-7.
  • Todd, Kim. 2012. Sparrow: Animal. Reaktion Books. ISBN 978-1-86189-875-3.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Passeridas spectant.