Melburnia[1][2] (Anglice Melbourne) est urbs et urbs maxima Victoriae, civitatis Australianae, et secunda a maxima urbs totius Australiae, plus quam quinque milliones incolarum habens. In sinu portûs Phillip iacet.

Wikidata Melburnia
Res apud Vicidata repertae:
Melburnia: insigne
Melburnia: insigne
Civitas: Australia
Locus: 37°48′51″S 144°57′47″E
Numerus incolarum: 5 031 195
Zona horaria: UTC+10, UTC+11, Australia/Melbourne
Situs interretialis
Nomen officiale: Melbourne

Gestio

Procuratio superior: Victoria

Geographia

Superficies: 9 993 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: City of Melbourne, City of Port Phillip, City of Stonnington, City of Yarra, City of Banyule, City of Bayside, City of Boroondara, City of Darebin, City of Glen Eira, City of Hobsons Bay, City of Kingston, City of Manningham, City of Maribyrnong, City of Monash, City of Moonee Valley, City of Merri-bek, City of Whitehorse, City of Brimbank, Shire of Cardinia, City of Casey, City of Frankston, City of Greater Dandenong, City of Hume, City of Knox, City of Maroondah, City of Melton, Shire of Mornington Peninsula, Shire of Nillumbik, City of Whittlesea, City of Wyndham, Yarra Ranges Shire
Territoria finitima: Barwon South West, Grampians, Loddon Mallee, Hume, Gippsland

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Mediolanum

"Vires acquirit eundo," sententia urbana, e Vergilii Aeneide sumpta est.[3]

Historia recensere

 
Despectus in urbem mense Decembri 2008

Urbem Iohannes Batman anno 1835 condidit. Anno 1837 nomen impositum est ad honorem Gulielmi Lamb vicecomitis II Melbourne, eo tempore primi ministri Britannici.

Universitates recensere

Ecclesiae recensere

 
Ecclesia Cathedralis Sancti Patricii

Clima recensere

Urbi Melburniae clima est oceanicum temperatum per enumerationem Köppen–Geiger, aëre tam crebriter mutato ut incolae se stationes anni quattuor uno die patientes dicere soleant. Temperatura aëris minima mense Iulio 7° atque mensibus Ianuario et Februario 14.5°, maxima taliter inter 13.5° et 26° refertur, sed minima extrema usque hodie nota (die 21 Iulii 1869) −2.8°, maxima extrema (die 7 Februarii 2009) 46.4°; pluviis mensibus Martio et Iulio ad 47 mm tantum, mense Octobri 66 mm, toto anno usque ad 648 mm elevatis, sed in pago suburbano ad oppidum Gembrook non minus quam 1250 mm per annum; diebus pluviosis per annum fere 150 accidentibus, mense Februario 7, mensibus tam Iulio quam Augusto 16; humiditate relativa inter mensuras 47% et 63% reperta, horis solis fulgentis mense Iunio 108, mense Ianuario 279, per annum totum 2 191 repertis. Nives mediam Melburniam post annum 1986 usque adhuc non attinxerunt.[4] Procella ibi die 24 Novembris 2016 accidente, ventis fortissimis, homines quattuor asthmati mortui sunt propter pollen in pulmones inspiratum.[5]

Incolae notabiles recensere

Notae recensere

  1. "Datum Melburniae a.d. V Id. Mai.": vide hic
  2. Vb. adiect. "Melburnensis", cf. "Dioecesis Melburnensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice); "Melburniensis", cf. Universitas Melburniensis; "Melbournensis", cf. nomina biologica Gerres melbournensis. Sigaloessa melbournensis etc.
  3. Textu primo "viresque adquirit eundo," Vergilius, Aeneis 4.175.
  4. Res climatologicae e Vicipaedia Anglica extractae, fontibus fidei dignis ibi citatis
  5. Melissa Davey, "Three still in critical condition after Melbourne 'thunderstorm asthma'" in The Guardian (24 Novembris 2016)

Bibliographia recensere

  • Banister, Jack (2019). "Beneath modern Melbourne, a window opens into its ancient history". The Guardian, 25 Decembris 2019.
  • Bell, Agnes Paton (1965). Melbourne: John Batman's Village. Melburniae: Cassell Australia.
  • Boldrewood, Rolf (1896). Old Melbourne Memories. Londinii: Macmillan Textus apud archive.org
  • Briggs, John Joseph (1852). The History of Melbourne, in the County of Derby: Including Biographical Notices of the Coke, Melbourne, and Hardinge Families. Bemrose & Son.
  • Brown-May, Andrew; Swain, Shurlee (2005). The Encyclopedia of Melbourne. Melburniae: Cambridge University Press.
  • Carroll, Brian (1972). Melbourne: An Illustrated History. Lansdowne. ISBN 978-0-7018-0195-3.
  • Collins, Jock, Letizia Mondello, John Breheney, et Tim Childs. 1990. Cosmopolitan Melbourne: Explore the world in one city. Rhodes Novae Cambriae Australis: Big Box Publishing. ISBN 978-0-9579624-0-8.
  • Coote, Maree (2003). The Melbourne Book: A History of Now. Melburniae: Melbournestyle Books
  • Lewis, Miles Bannatyne; Goad, Philip; Mayne, Alan (1994). Melbourne: The City's History and Development. 2a ed. Melburniae: City of Melbourne. ISBN 978-0-949624-71-0.
  • Newnham, William Henry (1956). Melbourne: The Biography of a City. F. W. Cheshire. LCCN 57032585.
  • O'Hanlon, Seamus, et Tanja Luckins, eds. 2005. Go! Melbourne: Melbourne in the Sixties. Beaconsfield Victoriae: Melbourne Publishing Group. ISBN 978-0-9757802-0-6.
  • Priestley, Susan (1995). South Melbourne: A History. Melburniae: Melbourne University Press. ISBN 978-0-522-84664-5.
  • Tout-Smith, Deborah, ed. (2009). Melbourne: A city of stories. Melburniae: Museum Victoria. ISBN 978-0-9803813-7-5

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Melburniam spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 37°48′51″S 144°57′47″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Store norske Lexikon • Treccani