Wikidata-logo.svg Surata
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: India
Locus: 21°10′12″N 72°49′48″E
Numerus incolarum: 5 935 000
Zona horaria: UTC+5:30
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Gujarat, Bombay State, Bombay Presidency

Geographia

Superficies: 327 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Surata: situs

Surata[1][2] seu litteris Gujaratensibus સુરત est urbs Gujaratae secunda (Amedebato etiam frequentatiore) atque Indiae omnis octava quo ad numerum habitantium pertinet. Portus Surat ad oram oceani Indici florens a Portugallensibus annis 1513 et 1530 oppugnata est.

ClimaRecensere

 
Conciliabulum Suratense

Urbi Suratae clima est tropicum savanense per enumerationem Köppen–Geiger sed proximitate Sinus Cambayensis valde temperatum, in stationes quattuor dividendum, videlicet aestatem a mense Martio, hippalum ab Iunio, calidum Octobri et Novembri, frigidum a Decembri; temperatura aëris maxima mensibus Ianuario et Augusto 31°, Aprili 37°, Octobri 35°, minima Ianuario 15° et Iunio 27°; pluviis inter menses Decembrem et Aprilem ad fere 0.5 mm tantum per mensem, sed mense Iulio 466 mm, mense Augusto 283 mm, toto anno non minus quam 1 203 mm elevatis; diebus pluviosis per annum totum fere 44 accidentibus; humiditate relativa inter mensuras 55% mense Martio et 86% mense Iulio reperta.[3]

NotaeRecensere

  1. "Surata": vide "India" in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~
  2. Vb. adiect. "Suratensis", cf. nomen biologicum Etroplus suratensis
  3. Res climatologicae e Vicipaedia Anglica extractae, fontibus fidei dignis ibi citatis

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Suratam spectant.
 
Urbs Surata anno fere 1900 picta
Indiae urbes milies milium incolarum