Iamūna[1] (Hindice यमुना, yamunā, sed et जमुना, jamuna, dzhamuna) est flumen maximum in India. In Himalais, in glaciario Iamunotri iugi Zaskar incipit, per iuga humiliora ad meridiem vertens transit et in planitiem egreditur. Per civitates Indiae Uttarakhandam, Uttaram Pradeśam et Hariyāṇām fluit et 1365 chm longitudinis est. Dellium Indiae caput et Agra urbs vetus ad Iamunam siti sunt et Taj Mahal in ripa eius stat. In urbe Allahabado in Gangem effunditur. Eodem loco et flumen fabulosum Sarasvati cum Gange et Iamuna confluxisse dicitur. Brahmaputrae deverticulum magnum in Iamunam influit.

Iamuna
Iamunae e templo Iainico in Batešvar prope Agram despectus
Longitudo 1376 chm
Altitudo fontis 4872 m
Decursus aquae 3480 /s
Area systematis 351 000 chm²
Fons Iamunotri glaciarium Zaskar iugi
Ostium Ganges
Regio India (Uttarakhanda,
Uttara Pradeśa, Hariyāṇā)

Notae recensere

Nexus externi recensere

  Situs geographici et historici: Locus: 31°0′17″N 78°27′42″E, 25°25′25″N 81°52′57″E • OpenStreetMap • GeoNames • Pleiades • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Iamunam spectant.