Astrachanum
Astrachanum[1] (Russice Астрахань, tr. Astrachan' ) est urbs Russiae, metropolis regionis Astrachanensis, prope ostium Rha fluvii sita, quae circa 533 milia incolarum anno 2015 habuit.
Locus: 46°21′0″N 48°2′6″E
Numerus incolarum: 475 629
Zona horaria: UTC+04:00, UTC+3, Tempus Mosquanum, Tempus Samarense
Situs interretialis
Gestio
Procuratio superior: Astrakhan Urban Okrug
Geographia
Regiones urbanae: Leninsky District, Kirovsky City District, Sovetsky City District, Trusovsky district
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Astrachanum est sedes transportationis, quod portum fluvialem marinumque, aeroportum, et stationem ferriviarum habet. Urbs est valens industriae et culturae medium, ubi sunt quaedam universitates (e.g. Universitas Publica Astrachanensis) aliaque instituta educationis, theatra, et musea. Astrachani sunt nonnulla quoque historica architecturae monumenta.
Historia
recensereAstrachanum oppidum primo commemoratum est saeculo tertio decimo, nomine Tartarorum. Dein fuit valens mercaturae sedes. Ab anno 1459 fuit caput regni sui iuris, sed anno 1556 captum est a copiis tzaris Moscoviensis Ioannis IV, et factum est pars Russiae.
Anno 1558, Astrachani aedificatum est castellum, et annis 1582–1589 constructus est cremlinus lapideus. Urbs fuit castrum confine regni Russici et principalis mercaturae locus cum terris Asiae.
Annis 1670–1671, Cosaci agricolaeque resurgentes, quorum dux fuit Stephanus Razin, Astrachanum dominabantur. Annis 1705–1706 urbs fuit locus rebellionis Astrachanensis.
Annis 1717–1785 et ab anno 1790, Astrachanum fuit metropolis gubernii. Ab decennio 188 fuit valens mercaturae naphtinae locus.
Tempore Belli Civilis Russici, Astrachanum fuit obiectum pugnarum acrium.
Ab anno 1943, urbs est metropolis regionis Astrachanensis.
Notae
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Astrachanum spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 46°21′0″N 48°2′6″E • OpenStreetMap • GeoNames • Facebook Places • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |