Stephanus Timothei filius Razin seu Razinus[1] (Russice: Степан Тимофеевич Разин, tr.: Stepan Timofeevič Razin; natus c. 1630 in vico Zimovejskaja, decapitatus 16 Iunii 1671 Moscuae), etiam vulgo Stenka Razin (Russice: Стенька Разин) vocatur, cosacus Donicus (Tanaicus), ab anno 1670 ad annum 1671 praetor rebellionis magnae ('Belli Rustici') in Russia erat. Rebellio illa repressa, Razin supplicio affectus est.

Stephanus Razin (Razinus)
Stephanus Razin a Basilio Surikov pictus

Vir ille heros cantium popularium Russorum factus est. Demetrius Šostakovič musicam cantatae (op. 119) composuit apud poema Eugenii Evtušenko de supplicione Stephani Razin anno 1964.

NotaRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Stephanum Razinum spectant.
  Lexici biographici:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica
  Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!