Caesarocoxaga

Mari El rei publicae caput

Caesarocoxaga[1] vel vulgo Joškar-Ola (Mari Russiceque Йошкар-Ола, quod in lingua Mari pratensi Urbem rubram significat) est caput rei publicae Mari El Foederationis Russicae, cui sunt 260 352 incolae. In ripa Coxagae Minoris[2] situm est.

Wikidata Caesarocoxaga
Res apud Vicidata repertae:
Caesarocoxaga: insigne
Caesarocoxaga: insigne
Civitas: Russia
Locus: 56°37′58″N 47°53′45″E
Numerus incolarum: 274 715
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Йошкар-Ола

Gestio

Praefectus: Evgeny Vasilievich Maslov
Procuratio superior: Yoshkar-Ola Urban Okrug

Geographia

Superficies: 100.39 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Sabaria, Avaricum Biturigum, Principitonia, Astrachanum, Kemer

Historia

recensere

Castellum anno 1584 a tzare Theodori Ioannis filii in ripa Coxagae Minoris, accolae Volgae sinistri, conditum est. Usque ad annum 1919 Carevokokšajsk (Царевококшайск, i.e. Urbs tzaris ad Coxagam) appellabatur, inter annos 1919 et 1927, Krasnokokšajsk (Краснококшайск, Urbs rubra ad Coxagam). Urbs anno 1984 Ordine Vexilli Rubri Laborisru affecta est. Hoc tempore Caesarocoxaga est urbs industriae, scientiae naturalis, cultúsque humani; etiam una ex magnis locis culturae Finno-Ugricae habetur.

 
Caesarocoxaga initio saeculi XX
  1. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 482. De nomine priore. V. infra Schererii tabellas de nomine fluminis.
  2. V. Henrici Scherer Tabellae geographicae ..., p. 177.

Nexus interni

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Caesarocoxagam spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 56°37′58″N 47°53′45″E • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия