Muridae
Muridae (ex mure) sunt maxima mammalium familia, quae plus quam sescentas species comprehendit, per Eurasiam, Africam, Australiam naturaliter endemicas, et per totum terrarum orbem introductas. Eae mures, rattos, gerbillinas, et species cognatas comprehendunt. Nomen muridarum aliquando laxe adhibetur ad appellandas omnes superfamiliae muroideorum species.
Proprietates
recensereMuridae sunt mammalia parva, usitate circa 10 cm longa, cauda exclusa, sed variantes a 4.5 ad 8 cm in Mure minutoidea ad 48 cm in Phloemyre cumingi. Eis sunt corpora tenuia, caudis squamosis, nasis acutis, vibrissis prominentibus. Intra autem has proprietates est multum variationis: multis muridis sunt crura pedesque elongati, ut saliendo moveantur; aliis sunt pedes lati caudaeque praehensiles, ut melius scandant; aliis est neutra adaptatio. Plurimae colore sunt fuscae, fulvae, spadices, sed multis sunt signa atra, cana, alba.[1]
Muridis plerumque sunt praestantes auditus odoratusque sensus. Utuntur habitationibus late variis, a silvis ad terras gramineas (Anglice: grasslands) et montes. Complures species, praecipue gerbillinae, se ad circumiecta deserta accommodant, et cum paululo aquae diu superare possunt.
Muridae sunt aut herbivora aut omnivora, et multis cibis variarum specierum vescuntur.
Muridae fetum saepissime edunt, et magnas feturas multoties per annum pariunt. Eae fetum usitate inter viginti et quadraginta dies post coniungiendum edunt, sed numeri dierum inter se specie variantur. Iuvenes plerumque sunt caeci, sine capillis, inermes; sed sunt exceptiones, sicut Acomys.[1]
Evolutio
recensereEvolutio muridarum, sicut aliorum parvorum mammalium, non est bene nota, quod pauca fossilia exstant. Eae probabiliter se evolverunt ex animalibus cricetinarum similibus in Asia tropica aevo Miocaeno superiore, et deinde species produxerunt quae caelis frigioribus superare poterant. Latissime per omnem terrarum orbem communes per Holocaenum factae sunt, quod cum hominibus migraverunt.[2]
Classificatio
recensereMuridae in quinque subfamiliis, circa centum et quadraginta generibus, et circa secentis et quinquaginta speciebus classificantur.
Subfamilae
recensereNotae
recensere- ↑ 1.0 1.1 Berry, R.J. & Årgren, G. (1984). Macdonald, D.. ed. The Encyclopedia of Mammals. New York: Facts on File. pp. 658–663 & 674–677. ISBN 0-87196-871-1.
- ↑ Savage, RJG, & Long, MR (1986). Mammal Evolution: an illustrated guide. New York: Facts on File. p. 124. ISBN 0-8160-1194-X
Bibliographia
recensere- Jansa, Sharon. A.; Weksler, Marcelo (2004), "Phylogeny of muroid rodents: relationships within and among major lineages as determined by IRBP gene sequences", Molecular Phylogenetics and Evolution 31 (1): 256–276.
- Michaux, Johan; Reyes, Aurelio; Catzeflis, François (1 November 2001), "Evolutionary History of the Most Speciose Mammals: Molecular Phylogeny of Muroid Rodents", Molecular Biology and Evolution 18 (11): 2017–2031.
- Steppan, Scott; Adkins, Ronald; Anderson, Joel (2004), "Phylogeny and Divergence-Date Estimates of Rapid Radiations in Muroid Rodents Based on Multiple Nuclear Genes", Systematic Biology 53 (4): 533–553.
- Muridae apud ITIS
Nexus interni
Nexus externi
recensereSitus scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks |
Vide "Muridas" apud Vicispecies. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Muridas spectant. |