Aperire sectionem principem
Colores
niger
ater
furvus
canus
albus
candidus
ruber
gilvus
viridis
caeruleus
violaceus

Niger

Niger est color obscurissimus, cum lux desit vel omnino absorpta sit; albo opponitur. Niger est color caeli nocturni; etiam cum morte, luctu maloque saepe coniungitur. Nomen fere idem significans est ater. Stearns, scriptor botanicus, dicit "ater is pure black, without a trace of brown or blue" (ater/niger purus, sine vestigio fusci aut caerulei) et "niger, glistening black, perhaps a trifle rusty" (ater/niger nitidus, leviter fortasse rubiginosus).[1] Alia vocabula propinqua sunt piceus, pullus, furvus, ac fuscus.

Homines cute obscuro saepe nigri vel nigricolores appellantur, quamquam cutis eorum varios colores inter nigrum et fuscum habere potest.

NotaeRecensere

  1. Stearn, W. T. (1983), Botanical Latin. History, grammar, syntax, terminology and vocabulary (ed 3a), Newton Abbot London: David Charles, p. 245.

Nexus externiRecensere

  Vide niger in Victionario.