Luteus

Luteus nomen coloris est flavo propinqui[1], interdum et rubro. Vocabulum de luto, nomine antiquo Resedae luteae, derivatum est; de Reseda lutea pigmentum luteum efficiebatur.

In Latinitate classicaRecensere

Ovidius sulphur luteum vocat[2], Catullus papaver[3]. Aulus Gellius[4] luteum colorem rufum dilutiorem esse dicit.

NotaeRecensere

  1. M. Kirpicznikov et N. Zabinkova, Lexicon Rossico-Latinum in usum botanicorum, Leninopoli 1977, s.v. желтый.
  2. Met. XV 31.
  3. LXI 188.
  4. Noctes Atticae, II 16, 14.

In Latinitate biologicaRecensere

In Latinitate biologica non solum sulphuris color clarus luteus vocatur, sed etiam paene fuscus vel brunneus.

Nexus interniRecensere

  Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.