Rubicundus

Rubicundus est nomen coloris, rubro vel rufo et rubro flavescente similis.

In Latinitate classicaRecensere

 
Corni baccae, quas Horatius rubicundas vocat

Horatius corni fructus rubicundos vocat[1], Varro sabulonem[2], Plautus de ore humano sic dicit[3]. Vergilius Cererem deam rubicundam nominat, messem flavescentem, ut putatur, indicans[4].

In Latinitate biologicaRecensere

Interdum idem ac ruber habetur[5] vel cum ore humano rubescente comparatur[6]. In binominibus saepe aurantio colore propinquus est.

NotaeRecensere

  1. Ep. I 16, 8.
  2. De re rustica, I 9, 5.
  3. Pseudolus, IV 7, 121.
  4. Georgica, I 297.
  5. Ioannis Lindley An Introduction to Botany, vol. II, Londinii 1848, p. 372 (Textus apud Google Books)
  6. M. Kirpicznikov et N. Zabinkova, Lexicon Rossico-Latinum in usum botanicorum, Leninopoli 1977, s.v. красный, румяный.

Nexus externiRecensere

  • glossa-dictionary (Anglice, Latine)
  • "rubicundus" in google
  Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.