Helvolus

Helvolus est nomen coloris, helvo propinqui.

In Latinitate classica

recensere

Columella[1] et Plinius Maior[2] de uvis helvolis dicunt, ambo affirmantes helvolum inter nigrum et purpureum medium esse. Cato Maior[3] de vino helveolo (sic) disserit, quod etiam purpureo propinquum debet esse.

In Latinitate biologica

recensere

Sed in binominibus helvolus est flavus vel luridus vel fulvus grisescens vel canescens.[4].

  1. De re rustica, II 23.
  2. Naturalis historia, XIV 2, 4.
  3. De agri cultura, 6.
  4. M. Kirpicznikov et N. Zabinkova, Lexicon Rossico-Latinum in usum botanicorum, Leninopoli 1977, s.v. палевый. Ioannis Lindley An Introduction to Botany, vol. II, Londinii 1848, p. 37№ (Textus apud Google Books)

Nexus externi

recensere

Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775, s.v. pepo. Versio interretialis sub verbo


  Haec commentatio nexu ad Vicidata eget. Quaesumus, adde nexum opportunum si invenis.