Vide etiam paginam discretivam: Nigrita

Nigricolores[1] sunt homines quorum cutis colore fere atra est vel nigra.

Sunt, qui nigricolores (vel nigros sive nigritas) tantum eos vocent, quorum maiores ex Africa orti sunt aut propter servitutem et emigrationem per alias continentes, praesertim per Americam, se propagavere. Alii alios comprehendunt, quorum cutis color aquilus est, inter quos indigenae Oceaniae et Asiae austro-orientalis, ut puta indigenae Australiani, Melanesii et Dravidae.

Doctrina phyletica, quae saeculo undevicesimo et vicesimo ineunte vigebat, nigricolores phyli "negroidi" attribuit. Quae notio in dubium venit, et multi sunt qui secundum naturam phylas humanas omnino non exsistere censeant, et in eis solum notionem culturalem conspicantur.[2]

NominaRecensere

  • "Nigricolores" notio huius temporis est, qua comtemptio, quae multis in linguis cum vocibus nigricolores denotantibus coniuncta est (confer verbum Anglicum "Nigger"), quantum fieri potest avertat.
  • Veteres nigros homines saepe Aethiopes[3] appellaverunt. Inde et Aethiopia, ae, f. (Αἰθιοπία), quae non solum fere hodiernam civitatem (Aethiopia supra Aegyptum), sed etiam finem terrae australem sive terram hominum nigricolorum valere potuit, et adiectivum Aethiopicus (Αἰθιοπικός).[4]
  • A Medio Aevo verba "nigri (homines)" et "nigritae" in usu venerunt.[5]
  • "Nigrita" etiam servum ex Afrca abductum valere potuit.[6] [7]
  • In Civitatibus Foederatis nigricolores his diebus Afroamericani nuncupari solent.

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Ephemeris etc.
  2. Keita (2004), Conceptualizing human variation, Nature Genetics volume 36, pages S17–S20 (2004).
  3. Ex Graeco Αἰθίοπες: αἴθω ‚ardere‘ et ὤψ ‚facies‘
  4. Georges-1913, sub voce: Aethiopes.
  5. .Du Cange, vox: NIGER.
  6. Du Cange, vox: NIGER ("appellat nigritas, seu mancipia ex Nigritia Africæ regione aliisve terris abducta").
  7. De Bryn: "Nigritae non absoluto quotidiano penso, crudeliter ab Hispanis habentur".