Caecitas
Caecitas[1] est morbus ac condicio corporis aut animi visionem partim aut plane impediens.
Anno 2019, secundum Ordinem Mundi Sanitarium viginti duo miliens centena milia hominibus plus vel minus caecitas est[2].
De synonymis
recensereCaecitas notionem generalem cum variis significationum coloribus congruentem significat, at typhlosis[3] (ab adiectivo Graeco q.e.τυϕλός 'caecus' deductum) terminus technicus medicorum est. Ablepsia[4] (a Graeco ἀ [alpha privativum] + βλέπω 'specio, video') non vitium oculorum nec furorem animi sed 'temeritatem' et 'inconsiderantiam' significat. Caecitudo est verbum arcanum a Festo ex P.Opilio Aurelio quodam excerptum. Non est, cur hoc verbo utaris.
Canes ductores
recensereSaepe canes educantur, ut suum quisque ducant dominum domi et foris ambulantem, nempe ut in triviis consistant, vias transeant, cibum ferant, in periculis latrent.
Scriptura Braille
recensereLudovicus Braille scripturam Braille, quae dicitur, invenit, qua caeci digitis legentes verba per spinulas elevatas e charta sentiunt.
Mythologia
recensereCaecitas late tractatur in fabulis, in quibus caeci saepe et praeclari sunt et aliis virtutibus ornati. Caeci nonnumquam vates sunt.
Exempla
recensereTiresias ab Hera aut ab Athena caecatus est. Misericordiae causa, Zeus eum fecit prophetam, Athena autem aures poliit, ut aves canentes intellegere posset.
Oedipus factus est vates, postquam oculos suos exfodit.
Homerus vates ipse dicitur caecus fuisse.
Etiam videnda
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Caecitas spectant (Blindness, Visual impairment). |
- Learn Braille on the Internet for Free | Macular Degeneration Support Canada apud www.amdsupport.ca Collectio situum scripturam Braille docentum.
Notae
recensere