Res Publica Utriusque Nationis

foedus Poloniae et Lituaniae ab anno 1569 ad annum 1795

Res Publica Utriusque Nationis,[1] quae rite Regnum Poloniae et Magnus Ducatus Lithuaniae innotescebat, et, post annum 1891, Respublica Poloniae, erat regnum foederativum Poloniae et Lithuaniae, quod in unione reali a rege communi regebatur, monarcha tam Poloniae, quam Lithuaniae. Maxima erat civitas tam numero incolarum, quam magnitudine Europae saeculi 16 et 17. Extensionem cum maximam impetraverit, ineunte 17 saeculo, Respublica paene 1 000 000 metra quadrata tegebat, et ab anno 1618 regnicolarum varietatem multiethnicam sustinebat. Linguae officiales regni erant lingua Polonica et Latina.

Wikidata Res Publica Utriusque Nationis
Res apud Vicidata repertae:
Res Publica Utriusque Nationis: insigne
Res Publica Utriusque Nationis: insigne
Res Publica Utriusque Nationis: vexillum
Res Publica Utriusque Nationis: vexillum
Terra continens: Europa
Territoria finitima: Sacrum Romanum Imperium, Civitas Ordinis Theutonici, Duchy of Prussia, Regnum Borussiae, Regnum Hungariae, Imperium Ottomanicum, Imperium Russicum, Regnum Russicum, Suecia, Tartaria Minor, Ducatus Curlandiæ et Semigalliæ, Principatus Moldaviae
Locus: 50°3′0″N 19°56′0″E
Caput: Cracovia, Varsovia, Vilna

Gestio

Monarchia hereditaria, elective monarchy, Monarchia hereditaria, elective monarchy, Monarchia constitutionalis
Consilium: General sejm

Populus

Numerus: 7 500 000, 11 000 000, 12 300 000
Sermo publicus: lingua Polonica, Lingua Ruthenica antiqua, Latine
Moneta: Polish florint, złoty

Commemoratio

Paean: Gaude mater Polonia

Tabula aut despectus

Res Publica Utriusque Nationis: situs
Res Publica Utriusque Nationis: situs

Rempublicam ab Unione Lublinensi constituebant, mense Julio 1569, attamen Corona Polonica et Lithuanica de facto personali unione regebatur ab anno 1389, matrimonio reginae Polonicae Jadwigae et duce Lithuanico Jogailae, qui jure Uxoris rex Polonicus coronatus est. Primo anno 1772, secundo anno 1793 regnum dividebatur, quae regni magnitudinem detrimentose affecit. Re publica autem ter partita civitas Polonica disparuit.

Unio multas proprietates ab aliis illius aetatis civitatibus diversis possidebat. Potestas regia stricte refrenebatur. Haec diaeta a nobilitate recta introducebat. Hoc systema erat prodromus conceptuum modernorum democraticorum[2] et foederationis[3]. Quamvis reipublicae commembra formaliter aequalia fuissent, Polonia unionem dominabatur.[4]

Notae recensere

  1. E.g. Antemurale. XIII, Romae et Londinii 1969, dedicatio.
  2. Maciej Janowski, Polish Liberal Thought, Central European University Press, 2001, Formula:ISBN, Google Print: p. 3, p. 12
  3. Aleksander Gella, Development of Class Structure in Eastern Europe: Poland and Her Southern Neighbors, SUNY Press, 1998, Formula:ISBN, Google Print, p. 13
  4. "Formally, Poland and Lithuania were to be distinct, equal components of the federation .