Filoraeda[1] est vehiculum, quo una complures vectores vehi possunt. Similis est laophorio, a quo tamen differt duabus perticis in tecto positis, quibus electricitas e filis metallicis supra viam intentis hauritur atque in motorium adducitur; impellitur enim filoraeda motorio electrico. Filoraedae plerumque in urbibus et suburbiis adhibentur, in Chersoneso Taurica tamen inter duas urbes, Sympheropolim et Ialtam, commeant.

Filoraeda in urbe Temesvario
Electromote in Berlin, 1882
Descriptio filoraedae:
  1. filum supra viam intentum
  2. tabula, quae indicat, quo filoraeda eat
  3. speculum
  4. lumen
  5. fores (primae)
  6. rota posterior
  7. fores (mediae et postremae)
  8. rota prior
  9. regula ornamenti causa filoraedae aptata
  10. cylindrus, cui funis circumvolvitur
  11. funis, quo pertica demitti potest
  12. caput perticae, quo electricitas e filo hauritur
  13. pertica
  14. uncus, quo pertica demissa teneri potest
  15. capsa, qua instrumenta electrica continentur
  16. numerus filoraedae

Annotatio recensere

  1. José Juan Del Col: Diccionario auxiliar español-latino. Bahía Blanca 2007; Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum. WSOY, 2001; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, Stockholm, 2009.